eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4409. 1639 november 30. Aan G.J. Vossius1.

    Mitto ad te, virorum, quos novi atque amicorum optime, nostros de Iure belli et pacis libros emendatos2 et annotata satis liberalia ad confirmanda per historias non tantum veteres, sed et recentiores ea, quae diximus. Haec videas, rogo, et siquid emendandum judicabis, me pro amicitia moneas. Hoc autem mihi ϰέϰριται. Primum curavi, ut edantur tria scripta ἀνώνυμα de Antichristo3, de Fide et operibus4, de Decalogo5. Deinde annotata ad quatuor Euangelia6, postremo vero haec, quae nunc mitto. Si videbis Blavium7 paratum facere quae volo, meretur aliis praeferri. Si non, tuum consilium sequor tuumque et tuorum quantum quidem sine odio et incommodo vestro fieri potest operam obnixe imploro8.

    Vale, vir summe, pro cujus valetudine et rebus prosperis ardentissima ad Deum vota facio.

    Tuissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXX Novembris MDCXXXIX.

    Nescio, an videris Christum patientem nostrum versum a Sandesio Anglice9 et regi Magnae Britanniae10 dedicatum11. Magno favore is liber receptus est et

    779

    deliberatur de vertendis nostris illis de jure belli ac pacis. Non dubito, quin omnia nostra ibi multos habitura sint lectores12.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 582. Beantw. dd. 11 januari 1640 (dl. XI).
    2 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    3 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    4 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium. Capitis III Epistolae I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1109.
    5 - Explicatio Decalogi Vt Graece exstat, Et quomodo ad Decalogi locos Euangelica praecepta referantur. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1117.
    6 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    7 - De Amsterdamse uitgever dr. Johan Blaeu.
    8 - De woorden: ‘Si videbis ... imploro’ ontbreken in de Epist.
    9 - George Sandys, vertaling van Grotius' Christus Patiens: Christs passion. A tragedie. With annotations. London, Printed by Iohn Legatt. MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 43.
    10 - Karel I.
    11 - De uitgave der Epist. heeft ‘dedicatam’.
    12 - De uitgave der Epist. geeft in plaats van ‘multos habitura sint lectores’: ‘multos sint lectores inventura’.