Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Mitto exempla epistolarum, quas rex2 et Noyerius3 ad ducem sripsere
473
Vinariensem4, cum captivos illustres duos5 huc mitti poscerent, per quas spondetur semper eos captivos fore in ducis potestate. Mitto et literas ducis ad Goetsium6, quibus dux significavit laborare se velle, ut cum Waertio commutetur mareschallus Hornius7, si idem caesarianis8 placeat. Locutus mecum est de hoc negotio Erlachius9 dixitque se hoc ipsum commendasse et regi et cardinali10, sed utrumque perstare in retinendo Waertio, quod ab eo plus mali metuant quam boni ex Hornio sperent.Haec bene conveniunt cum iis, quae Chavigniacus11 antehac mihi dicenda misit12. Plane sic existimo, nisi in pactione de futuris indutiis et prorogatione temporis foederum Wismariensis et Hamburgensis13 haec conditio de mareschalli Hornii libertate inseritur, nihil amore nostri facturos Gallos.
Ejus rei argumentum habeo inter cetera ex Biisterveldio14, quem omni modo impellere voluit pater Josephus15, ut cum solo Vindice16 societatem faceret multa etiam privatim ad id promittendo. Sed cum is diceret diserta se mandata habere foedus faciendi cum omnibus, qui in armis sunt, etiam cum Lilio17, si velit, idque pro communi libertate & vi dejectorum restitutione, quod si tale foedus Lactuca18 respuat, patere adhuc principi suo19 reditum in gratiam Annibalis20. Eusebius21 vela vertens auctor ei fuit, ut quamprimum foederatos adiret literasque dedit ad illum principem et regis et suas satis tempori congruentes.
Inchoatum fuerat ab Arcesilao22 id negotium; nunc metuo, ne ejus vidua23, si nos deserat, hoc quoque perturbet. Et in hoc ipso periculo amittendae societatis Hassicae24 miror Vindicis homines ita frigide agere neque multis meis hortatibus excitari potuisse, ut paulo minacius agerent.
Erlachius heri diu apud Waertium et Enckefortium fuit. Postea supervenit uxor mea, quae videndi captivos erat avida non minus quam Guebriani uxor25,
474
quae sub idem tempus illuc advenit. Multa Germanico sermone cum uxore mea locutus est Waertius valde dolens in Gallorum se esse manu. Bellum mansurum ad octo aut amplius annos dicebat, sed Suedorum cum Gallis conjunctionem diuturnam non futuram. Gallis magna instare mala interna externaque, Suediae nihil mali evenire posse. Cupidissimus erat mei videndi, sed ego suspiciones evito.Abit Erlachius cum bona spe auxiliorum. Ea ubi dux acceperit, putat Tiroli26 inferenda arma; In Demosthene27 nihil fore, quod vim sistat. Haec ita dicuntur facile. Sed non semper respondet eventus.
Rex quid magni facere possit Ambiani, non satis video. In Fontarabiam ex S. Sebastiani portu Hispanico naviculae intrant saepissime. Nuper tamen aliquot captae sunt a Gallis, in quibus erat Dominicus Consalvus28, qui nuper in Anglia fuit, captaeque cum eo literae, quas ferebat a cardinali infante29.
Dux Longovillanus30 quominus Salinas obsidere possit, a duce Carolo31, qui se Vesontionem ac Salinas interposuit, prohibetur. Capto castello uno aut altero levis famae videtur in alia comitatus Burgundici oppida vertere animum. Additur ei S. Chaumontius32 cum sex millibus. Videbimus, an opera ejus in bello quam in legatione futura sit utilior.
Quidam militum Longavillani in silvestribus locis ab hoste caesi sunt, et avecti, qui ad castra itabant, commeatus.
Bleterani grassatur pestis. Sed hostium, qui Dola egressi erant, ut molas circum oppidum S. Johannis de Launo urerent, repulsi nullam operae pretium fecere.
Duodecim Gallicae naves, quas jam ad Fontarabiam esse oportebat, adhuc Rupellae haerent et Pictonico agro milites epibatas exspectant. Ante finem Augusti vix est, ut in Oceano Galliae Hispaniaeque confinium alluente esse possint.
Castilionaeus33 omnium, quae ad S. Audomari urebem peccata sunt, reus in Hollandiam jubetur ire. Uxori34 imperatum, ut ex urbe in agros iret. Eorum, qui sinistris illum rumoribus aspersere, praecipuus est Halerius35.
Venit ad me his diebus Berlisius36, comitis Bruloni37 collega. Iterum multa mihi dixit de dolore regis ob periculum nuper meum sane maximum38. Datum Franciae cancellario39 negotium, ut inquiri faciat, et severe in eos, qui deliquerint, animadverti. Ego tam longe me ab ultionis cupiditate abesse dixi, ut si quid illis
475
immineat gravius, regem pro illis sim deprecaturus. Neque tamen abs re fore, si quantum haec res regi displiceat, testimonium exstet aliquod, tum ut ego sim tutior tum ut alii legati, neque in Gallia exemplum fiat violandi morem tot inter gentes, tot per saecula sancte servatum. Nihil tamen fieri audio.Ut sanarentur veteres quae sunt offensae inter D. Crusium40 et Schmalzium41, laboravimus benignis verbis ego et uxor eosque pariter mensae nostrae adhibuimus. Sed incommode evenit his diebus, ut cum apud Heufdium42 pransi incaluissent vino venissentque ad nos, verborum asperitas inter eos ita creverit, ut Schmalzius diceret D. Crusium esse hominem stolidissimum, Gallice le plus grand maraut de la terre, id ipsum repetens aliquoties atque etiam gestu manus D. Crusio minaretur; quod ille nobilitate ingenita ferre non valens alapam impegit Schmalzio. Forbesius43 autem tribunus, qui forte aderat, ita iratus fuit Schmalzio, ut, nisi uxor mea obstitisset, magnum ei illaturus fuerit malum. Ego aberam multumque doleo primum accidisse haec, deinde domi meae.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginae44, regno, Tuaeque Sublimitati adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Julii 1638.
Auriga meus mortuus est ex duobus globis, quales e pistolettis ejici solent, qui ambo in corpore ejus reperti sunt. Ii globi vix digiti unius aut alterius intervallo caput meum transierant a tergo in carrucam immissi.
Venit ad me iterum Berlisius dicitque Franciae cancellarium morbo impeditum hactenus nunc serio vacare velle inquisitioni in vim mihi meisque illatam.
In chartula typis edita, quam mitto, reperiet Sublimitas Tua causas capti principis Casimiri45 non improbabiles46.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.