Illustrissime Domine,
Ambianum quidem rex2 ivit, sed an sanare possit mala ad S. Audomari oppi-
470
dum accepta, dubito. Et Halerius3 et aula magno consensu malae fortunae reum subdit Castilionaeum4, qui ob id jussus est ire in Hollandiam, uxor5 autem ejus ab urbe discedere.Classis Gallica navium XII sub episcopo Burdegalensi6 ad Rupellam etiam nunc haeret; ad Fontarabiam, ubi exspectatur planeque necessaria est, ante Septembrem non erit. Interim naves e Sebastiani portu saepissime Fontarabiam intrant. Interdum et capiuntur a Gallorum pinassis: quod nuper ei navi evenit, quae a Dunquerca in illas partes ferebat Dominicum Consalvum7, eum, qui nuper in Anglia fuit, ignarum ullos esse in ea ora Gallos. Deprehensae apud eum sunt literae, quas a cardinali Hispano8 ferebat.
Erlachius9 hinc ad ducem Vinariensem10 revertitur, cum spe bona brevi futura apud ducem tanta auxilia, cum quibus longe lateque in hostem terrorem malumque inferre possit.
Longavillanus11 quominus Salinas obsideret, prohibitus fuit inter eam urbem ac Vesontionem se objectante duce Carolo12. Castella tamen quaedam cepit, sed miles ejus coortis e silva insidiis hostilibus damnum accepit amissis simul, qui ad castra ferebantur, commeatibus.
Contra vero hostibus e Dola egressis, ut molas circum oppidum S. Johannis Launaei urerent, fortuna fuit adversa.
Marchio S. Chaumontius13 adducere ad Longavillanum jussus est sex millia. Ea ubi acceperit Longavillanus, speratur aliquid ausurus in Dolam, Gream aut Vesontionem.
Dux Vinariensis per Erlachium oravit regem, ut sibi commutationem Johannis Vaertii14 cum mareschallo Hornio15 facere liceret. Sed Galli Johannem Vaertium, hominem nobilis audaciae, dimittendum hoc certe tempore non censent.
Multum plane debeo Excellentiae Vestrae pro iis, quae me docent ejus literae 2/12 Julii16.
A principe Arausionensi17 etiam hoc anno exspectamus aliquid, quo resarciatur partium fama.
471
Banerium18 non quieturum facit, ut credamus, et ipsius ingenium et tanta virium accessio et ingens sociorum exspectatio. Poterunt ejus boni successus et Hassos a peculiaribus pactionibus absterrere et Anglos excitare ad expetendam societatem nostram.
Ex legatis Anglis19 cum dolore intelligo Hamburgi etiamnum tempus teri ἑν τοῖς πεϱὶ τοῦ πϱάγματος. Vel rumpi morae illae20 debebant, si solvi nequeunt. Quae super illis rebus ex D. Mullero21 et D. Rustorfio22 didiceris, eorum rogo me participem facias.
In Scotia audio fore gentis conventum, sed circumscriptum legibus, ne, ubi vires suas aspexerit vulgus, intumere incipiat gradumque facere, ut olim, ad spernendam regiam potestatem, in qua vinculum est reipublicae.
De illo conjugio23 negant se quicquam scire Angli.
Comitis Guilielmi filium24 novi et scio tum in Anglia, tum in Gallia tentatum a jesuitis, quorum aliquot penes ipsum25 literas fuisse credo. Caeterum nunquam ad eos ipsum transiisse et ipsius sermonibus cognovi et relatu viri boni et eruditi, qui ei morum formator aderat26 quique nunc est mortuus. Is saepe mihi praedicavit summam ejus pietatem, quae in morbo maxime, quo valde periculoso agitatus fuerat, apparuisset.
Militem Palatini27 in stipendium Batavorum transiisse nobis dictum fuerat.
De Moguntini28 molitionibus nihildum satis exploratum habeo. Vir ille sane eruditus29, de quo agit postrema pars literarum Excellentiae Vestrae, est hic etiamnum adiitque me. Adjuvi quoque eum consilio et commendatione. Res, quantum ferunt tempora, bene processit, ut ipse brevi referet acceptis hinc, quales optabat, epistolis.
Byzantini imperii magni sunt in Euphrati adsita neque brevi, quantum praevidere datur, desituri. Interim quibus ista vicinitas terribilis esse solebat, ab eo latere securi Germaniae pleraque et ei finitimas terras intensiore quam unquam dominatu premunt.
Nec minus Italia prope omnis Hispani fit patrimonium spectantibus haec nimis otiose multis, a quibus non longe abest hoc incendium.
472
Deus haec cuncta in bonum vertat, Excellentiamque Vestram cum ejus domo tutetur propitius.
Vale, Illustrissime Domine.
Excellentiae Vestrae perpetua obstrictus observantia
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae, 14/24 Iulii MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in margine in de copie te Uppsala: Redd. 21/31 Julij, 638.