97
Excellentissime et illustrissime domine,
Strepunt hic omnia choreis et comoediis.2 Reginae matris suae morbum aut mortem3 rex nescire adhuc vult, ne laetitia turbetur. Creditur tamen a populo.
Catalani, qui hic sunt,4 sperant urbem Barcinonem servari sibi posse, si intra duos menses auxilia adventent. Gerunt se adhuc pro subditis regis Hispaniae, ut apparet ex libello,5 quem ad regem Hispaniae misere, cuius exemplum his literis addidi. Non desunt tamen qui existiment a Gallis differri auxilia, ut extrema necessitate compellantur Catalani iurare in Galliae verba.
A Portugallia putantur venturi legati.6 Sed et ibi non minus quam apud Catalanos discordiae sunt. Hic quidem ut legati regii accipientur. Vix puto fore, ut Angliae legatus7 ea in re Gallos imitetur. Mihi quid faciendum sit, iussa opperiar.
Comes Suessionensis ne Sedano diutius periculum adferret, Traiectum ad Mosam se tulit mansurus, ut videtur, apud Batavos, si rex sinat. Vindocinensis8 eodem iturus sit an in Angliam, dubitatur.
Audimus pro secunda primam filiam Angliae regis,9 quae prope abest a nuptiali aetate, dari filio principis Arausionensis eiusdemque principis filiam10 expeti a comite Suessionensi.
Conveni D. Chavigniacum11 ostendique ei, quam sit iniquum et noxium communi rei, quod pecunia a Novembri debita, quam ego et Bulionii12 rogatu et Heufdii13 testimonio scripsi pervenisse Hamburgum, non persolvatur eo tempore, quo Banerius eiusque exercitus, a quo tantae res pendent, eius maxime eget; tales moras etiam federi14 moram iniicere, tantum abesse, ut ad promovendum negotium federis quicquam valeant. Explicavi ei duas conditiones federis: aut in triennium legibus prioribus aut ad pacem usque aucta pecunia in eam summam, de qua ad me perscriptum fuerat; utrum placeret, libertatem D. Hornio15 reipsa praestandam; locum colloquio ad pacem alium sumi a Suedia non posse quam Hamburgum aut Lubecam, ne longius quam par est absint a Suedia legati; his in rebus ne quid sperarent immutari posse, esse enim haec decreta peremtoria multumque laborasse Sublimitatem tuam, ut rem eo perduceret, puto eos amplexuros conditionem secundam, de federe ad pacem aucta pecunia. Cum de pecu-
98
nia nonnihil disputaret Chavigniacus, dixi gravem esse obligationem ad bellum quasi perpetuum. Facilius multo Pomeraniam nobis concedi posse quam Lotharingiam, Alsatiam, Brisgoiam Gallis. Exiguam esse pro tam duro onere eam, quae poscitur, repensationem. Referet ad cardinalem. Heufdius non desinit laborare, ut solvatur pecunia, nam et ipsius fides in hac re vertitur.In Italia videntur productum iri induciae. Controversiae Gallicae cum papa compositae sunt.
Rumor est Maderam et Terceram insulas accessisse novo Portugalliae regi. Id si est, sperari potest idem eventurum in Brasilia et India Orientali. Alia etiam fama hic spargitur, quae quam vera sit nescio, sed apud optantes facile fidem invenit, motus esse etiam in Andalusia ducemque Medina Sidonium16 addidisse se partibus. Turcam inter et Persam stabiliri pax creditur.
Deus, etc.
Lutetiae, XXXI Ianuarii/XI Februarii anno MDCXLI.
Causa, cur captus comes Philippus17 et familiares eius, haec creditur, quod extortis ab ipso confessionibus possunt aliquando Galli duci nunc puero18 movere controversiam natalium in gratiam cardinalis Sabaudi aut Thomae principis, si eos ad se attrahere queant. Dicitur enim dux Victor Amedaeus19 impotens ad gignendum fuisse, vicaria autem opera functus hic comes Philippus.
Videtur Hohentvila circumsideri iterum. In Barrensi agro Gallis quaedam pugnae prosperae fuere. Iohannes Waertius20 iam in arce est Nanciaci et bibit quotidie pro salute marescalli Hornii.
Mitto descriptionem chorearum,21 scriptum illud Catalanorum, de quo dixi, ad regem Hispaniae et eorundem epistolam ad legatos.22
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Dissimulatio mortis matris regiae. Catalaunica consilia. Ignarus est quomodo Catalaunicos et Portugallicos legatos sit excepturus, quum Anglicus legatus, ne exemplum Scotis detur, nullos honores eis decreverit. Suessionensis et Vindocinensis se ad Batavos recepere. Novum inter Gallos et Suecos foedus proponitur. De praemiis belli utrinque disputatur. Varia nova. Historia arcana Philippi comitis cum vidua Sabaudica.