eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5011. 1641 januari 14. Van G.J. Vossius.1

    Illustrissime domine, vir incomparabilis,

    Prope interdum est, ut adaptem mihi Catullianum istoc:
    Fulsere quondam
    candidi tibi soles,2
    videlicet dum mens in sano corpore sana fuit. Nunc fere aliter est, dum vires minus minusque solitis sufficiunt laboribus. Interea Deo gratias ago maximas, quod annis totis sexaginta, si paucos excepero morbos, qui in climactericum3 incidere, non corpore minus quam animo valuerim. Si deinceps peius fuit, eo sic voluisse Deum arbitrabor, ut sarcinulis collectis totum me componam, non ad exilium quidem, ut gentiles dixere, sed patriam, quo caput suae ecclesiae ascendit. Bona tamen spes familiam meam habet melius fore, ubi blanda Zephyri aura reduxe-

    30

    rit nobis egelidos veris tepores,4 qui foras sinent exire et ambulatiuncula discutere hunc, pene dixero, veternum. Id enim iam binis, ternis mensibus parum licuit ob aëra pene assidue nebulis foedum, sane magis quam a multis retro annis memini non in septentrionali hac Hollandia modo, sed australi etiam ac vicinis provinciis. Itaque alii alio morbo cubant; tussientium vero e catharris crebris ac molestis plena prope omnia. Haec qualecumque mihi solatiolum adferunt in morbo meo, magis tamen quod non prorsus cogar libros abiicere et non desint amici, qui alloquio reficiunt pio et erudito.

    In horum numero nunc est optime et egregie de ecclesia promerens Ioannes Duraeus.5 Iam quasi hebdomas est, quod e Germania huc venit a suis in Britanniam revocatus. Quid promoverit, ex litteris eius6 intelliges, quas ad te ut mitterem iussit. Plurimum autem metuo ne in irritum cadant quaecumque hactenus inter lutheranos egit. Iam decennio, antequam ille hanc provinciam susciperet, nihil aeque obiectabant lutherani quam pacificatores omnes agere hanc causam malo dolo, ut nempe, postquam pro fratribus agniti sint, simplicibus lutheranis os sublinant, errores suos affricent et numero auctiores facti γνησίους lutheranos sedibus expellant. Atque huius rei firmamenta adferebant partim ex veteribus exemplis, partim ex eo quod synodus Dordrechtana in damnanda remonstrantium sententia simul condemnarint lutheranam, partim etiam quod doctores in exilium eiecerit, auditorum coetus sub gravi poena interdixerit. Ergo inquiebant: ite ac prius componite controversias inter vos et remonstrantes, qui, etsi in sacramentario negotio aeque ac vos dissideant, in dogmate tamen de praedestinatione propius absunt a nobis, plerique etiam plane consentiunt. Quanquam vero adventu D. Duraei non omnino suam opinionem mutarant lutherani, plerique tamen aliquanto meliorem de eo sententiam conceperunt, eo quod missus foret a clero anglicano. Nam agnoscebant ecclesiam, qualis sub Eduardo,7 Elizabetha, Iacobo et hactenus sub Carolo fuit, seu doctrinam seu ritus considerarent, propius secum convenire. Praeterea videbant vel raro vel nunquam ab iis, qui regimen, liturgiam et disciplinam Angliae comprobarent, suas ecclesias convitiis et maledictis fuisse impetitas, quod aiebant a maxima parte aliarum ecclesiarum fieri solere.

    Sed quid animi nunc ad ineundum cum ecclesiis Gallicis et Belgicis fore putabimus, ubi cognorint hoc agi in Britannia, ut accusatis, damnatis, eiectis omnibus, quos non longe a se abire et omnino modestiae et pacis amantiores credebant, triumphant soli, quos ipsi calvinianos, in Anglia autem puritanos nuncupant? Equidem horreo, quando cogito quae Londino a plurimis, sed fere puritanis, perscribantur, praecipue de reverendissimo archiepiscopo,8 eum in custodiam abductum, perduellionis reum. Liber etiam his terris - urbem certe dicere non possem - Latine editur9 huius argumenti, praecipites nimis fuisse Scotos in abiurando episcopatu nec Anglos sine hierarchia hac posse regi, sed recidenda stipendia, longe maximam partem sufficere singulis ternas, quaternas, summum quinas libras sterlingicas, meliores vero sufficiendos in locum multorum; in his Wrenni, Montacutii,10 potissimum archiepiscopi Cantuariensis, quippe intus et in cute - utcumque adhuc aliud simulet - papistae; hoc etiam abunde

    31

    comprobari ex opere Anglice adversus iesuitam,11 dum Menevensis - St. Davidis12 - esset episcopus, perscripto et postulato regio superiori anno plusculis additis recuso. Obiectatur quod de ecclesiis reformatis, h.e. puritanis, sinistros habuerit sermones; imo - quam hoc vere dicatur, nescio - Calvinum vocarit nebulonem.13 Et haec propter gravis instituitur querimonia, quod istoc ausit contra magnum illum heroa terrae filius, cuius natales satis noti sint in Britannia. Quasi non ad maiores etiam dignitates evecti sint alii, qui non tam honeste nati ac ille noster! Sed neque de papismo, quod aiunt, in animum possum inducere, cum et coram et litteris non unis me fuerit adhortatus, ut Baronio responderem.14 Longe aliter etiam de eo praedicant apud me qui maxime illi familiares. Metuo igitur, ne papismum, ut vulgo fieri amat, vocent id omne, quod puritani respuant, utcumque vel semper vel primis saltem seculis obtinuerit in ecclesia christiana. Et sane absolvere illum ab hoc crimine possunt quae in synodo Cantuariensi et Eboracensi sub utriusque archiepiscopi praesidio adversus papistas uti et socinianos sunt decreta anno superiori.15 Visa tibi arbitror. Mihi quidem exemplar ab ipso D. archiepiscopo transmissum fuit. Et iis, quibus innotuit eius erga me affectus, vilioris me pretii idcirco putant. Non soleo tamen de eius erga me amore quidquam iactare. Novi enim nostrorum invidiam ac mores. Sed ex Anglia venientes hoc diffuderunt. Et in his amplissimus Dordrechtanorum consul, in Angliam nuper legatus, Guilhelmus Beverius, nisi is Cornelius potius,16 retulit non uni, quomodo, cum de variis regni rebus cum reverendissimo archiepiscopo esset collocutus et iam utriusque currus diversam insisteret viam, miserit famulum, qui paulum sisteret currum Beverianum; tum alterum alteri occurrisse; caeterum Beverium grande quiddam expectasse; archiepiscopum vero non aliud postulasse quam ut amicissimo suo Ger. Io. Vossio plurimam diceret salutem. Hoc qui audiere, πολιτικῶς factum negant. De salute quidem ex ore consulis ac legati accepi, sed de caetero reticuit. Leve tamen delictum et cui facile ignoscant qui sciunt, quam paucos in Batavia sit invenire, qui cum mediocri doctrina animum ad compo-

    32

    nendas ecclesiae lites adferant. Neque haec dico, quod ad rem tantam videar idoneus, sed quia ad excusationem eius multum valeat, quod me talem putarit.

    Tu quoque, illustrissime domine, multum sermone variorum vapulas, quasi istis in Anglia papissantibus faveas. Imo papaturientium istic gratia de Antichristo eam fovere sententiam diceris, quam diatriba tua17 complexus es. Scio te istac calumnia non terreri; tamen metuo, ne et alii deinceps adversus te exsurgant et virulentum calamum stringant. Iam credo videris et alterius Galli, sed in Gallia agentis nec de nomine tibi ignoti, antidiatribam.18 Aiunt et Voetium19 quaedam moliri.

    Sed πολεμικοῖς missis aliquid etiam dicamus de tuo in Evangelistas IV commentario.20 Is videtur intra tres hebdomadas posse absolvi. Ternis proximis excudent diatribas tuas21 et indicem una cum erroribus commissis, quos interea temporis a te missum iri sperant.

    Opus nostrum de Idololatriae origine et rerum natura22 spisse procedit, non solum culpa typographi, qui totus in tuis desudat, sed etiam ob invaletudinem meam, quae non permittit, ut sim qui in meis esse soleo. Et sane si per typographum liceret, mallem ad mensem unum alterum differre editionem operis nostri, in cuius indicibus quatuor operosis pro totidem libris nunc occupantur operae typographicae. Utinam vero non morbus me etiam impediret, quominus saepius typographum excurrerem et, ut tua procedant, attenderem. Nunc toto mense, imo et altero, vix pedem extra domum pono. Et raro satis consulor ab correctoribus. Iam aliquandiu est, quod quaternionem ad me misere, in quo pag. 768, ubi vidi in αὐτογράφῳ, vel potius inde exscripto, חהה pro תהו.23 Item μίσθος pro μισθός. In postrema etiam pagina in eodem exemplari fuit ‘Thedotio’ pro ‘Theodotio’, κ᾽ἄν pro κἄν, δέσμα ἀίδα pro ἀίδια. Haec similiter typotheta posuerat nec noster ille24 correxerat. Vellem Brenius25 solus par fuisset labori, quia talium intelligentior est emendatore altero. Equidem sustuli illa quae dixi, quia adhuc integrum erat corrigere. Sed vereor ne eius generis multa relinquantur, satis praesidii dum ponunt in eo quod transmissum [est] exemplar. Quasi in iis, qui absente authore excuduntur, non opus sit, ut typographi pretio nulli parcant in parando sibi homine ad emendandum idoneo non ea modo, quae typothetae peccant, sed etiam authoris amanuensi.

    Quod me meaque placere maximo Salmasio scribis,26 gaudeo. Nempe utriusque vestri et aliquot aliorum, qui cum doctrina virtutem et candorem, rem raram, coniunxere, solari me soleo adversus obtrectationes phoeniculi cum suo hyperaspiste27 et aliorum, qui toti ab eo pendent et in eius gratiam, a quo laudari in scriptis exoptant, non cessant caedere te, Salmasium et hunc homullum, qui ita scribit.

    33

    Uxori heroinae, quam salvam rediisse in Gallias laetor,28 et liberis tuis, meo, uxoris et filiorum nomine salutem dicito.

    Tuo illustrissimo nomini devotissimus29
    G.J. Vossius.

    Amstelodami, 1641 postr. Id. Ian.

    Notes



    1 - Copie Oxford, Bodl., Rawl. letters 84C, f. 178. Gedrukt Vossii Epist., p. 406 no. 401; Vossii Opera, Epist., p. 286 no. 528. Antw. op no. 4923 (dl. XI). Grotius antwoordde Vossius in zijn brief aan W. de Groot, no. 5039; vgl. Vossius' reactie in no. 5066. Zie over Gerardus Joannes Vossius (1577-1649) C.S.M. Rademaker, G.J. Vossius (Assen 1981).
    2 - Catullus, 8, 3.
    3 - Zie Vossius' brief van 4 juni 1639 (dl. X, p. 380), waarin hij de ziekten noemde die hem in zijn 63e jaar, ‘annus climactericus’, plaagden.
    4 - Vgl. Catullus, 46, 1-3: Iam ver egelidos refert tepores, // iam caeli furor aequinoctialis // iucundis Zephyri silescit auris. Zie ook infra no. 5367 n. 5.
    5 - De Schotse theoloog John Durie (no. 5037 n. 1).
    6 - Ontbreekt. Grotius' antwoord is bewaard, no. 5037.
    7 - Edward VI (1537-1553), koning in 1547-1553.
    8 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    9 - Niet geïdentificeerd. Op 28 januari 1641 schreef Vossius aan William Boswell (no. 5023 n. 8): ‘Tamen fore puto paucis diebus, ut liber in lucem exeat Latine, quo hoc propositum sit auctori commonstrari rev. dominum quem dixi intus et in cute papistam esse ... Utrum vero in Batavia is liber mandetur typis an alibi, Anglia puta vel terra quapiam Belgicae Foederatae, ne illis quidem constitit, unde haec hausi.’ (Vossii Epist. I, p. 410).
    10 - Matthew Wren (1585-1667), bisschop van Ely, en Richard Montague (1577-23 april 1641), bisschop van Norwich. Wren zou in juli 1641 worden aangeklaagd. Vgl. DNB resp. LXIII, p. 94vv.; XXXVIII, p. 266-270.
    11 - Laud had in 1622 een openbaar dispuut gehouden met de jezuïet John Fisher (1569-1641). Het verslag daarvan verscheen in 1624 als appendix bij Francis White, A replie to jesuit Fisher's answere, en werd in 1639 meer volledig gepubliceerd als A relation of the conference betweene William Lawd, ... and mr. Fisher the jesuite, by the command of king James of ever blessed memorie. With an answer to such exceptions as A.C. takes against it. By the sayd most reverend father in God, William, lord arch-bishop of Canterbury, London, printed by Richard Badger, printer to the prince his Highnes, MDCXXXIX. Vgl. Laud, Works II.
    12 - St. David's in Wales was het eerste bisdom van Laud in 1621.
    13 - Deze beschuldiging werd tegen Laud uitgebracht door de arts en pamflettist John Bastwick (1593-1654), die op last van het parlement kort tevoren uit de gevangenis was vrijgelaten. Zie CSP Dom. 1640-1641, p. 319.
    14 - Zie onder andere de brieven van Laud aan Vossius van 1632, Vossii Epist. II, p. 102, 117; vgl. Vossius' brief aan Grotius dd. 15 mei 1635, no. 2101 (dl. V, p. 479). Vossius had in 1624 de opdracht gekregen de Annales ecclesiasticae a Christo nato, ad annum 1198, in 1588-1607 door kardinaal Caesar Baronius uitgegeven, te bestrijden. Vgl. C.S.M. Rademaker, Vossius, p. 152v.
    15 - Constitutions and Canons Ecclesiasticall, treated upon by the archbishops of Canterbury and York, presidents of the convocations for the respective provinces of Canterbury and York, and the rest of the bishops and clergie of those provinces; and agreed upon with the kings Majesties licence in their severall synods begun at London and York. 1640 ..., London, ... 1640. De 17 ‘canons’ waren in mei 1640 door de synode van anglicaanse bisschoppen goedgekeurd, maar werden in december van dat jaar door het Lagerhuis onwettig verklaard; onmiddellijk daarop was de arrestatie van Laud gevolgd. Vgl. S. Gardiner, Hist. England IX, p. 143-147, 248v. Grotius had de Engelse tekst wel ingezien, maar er geen grondige kennis van genomen; zie ook infra nos. 5017 en 5039.
    16 - Willem van Beveren (1556-1631) was in de jaren 1595-1618 vijf maal burgemeester. Vgl. NNBW III, kol. 113v.; M. van Balen, Beschr. Dordrecht, p. 961. Zijn zoon Cornelis (1591-1663) was eveneens enige malen burgemeester; in 1636 werd hij als extraordinaris ambassadeur naar Engeland gezonden. Vgl. O. Schutte, Repertorium I, p. 390v. Vossius zal hier dus op Cornelis doelen.
    17 - Grotius' Commentatio de Antichristo (BG no. 1100).
    18 - Pierre Du Moulin publiceerde onder pseudoniem zijn Strigil adversus commentationem authoris anonymi; zie no. 4995 en n. 4.
    19 - Gisbertus Voetius (1589-1676); vgl. NNBW VII, kol. 1279-1282. Hij mengde zich niet in de controverse.
    20 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    21 - Herdrukken van Grotius' Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1102, 1111 en 1118).
    22 - Gerardi Ioannis Vossii de Theologia gentili et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ad veterum gesta ac rerum naturam reductae; deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV, Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI.
    23 - De uitgave der Vossii Epist. geeft: חהה; pro תחד; in Grotius' Annotationes, p. 768, belandde tenslotte חהה. Bedoeld is תהו, ‘leegte’, uit Genesis 1:2.
    24 - Etienne de Courcelles (no. 4998 n. 14).
    25 - Daniël de Breen (no. 4998 n. 13).
    26 - No. 4923 (dl. XI).
    27 - Met ‘phoeniculus’ zal Daniel Heinsius bedoeld zijn, met ‘hyperaspistes’ wellicht zijn collega en opvolger Marcus Zuerius Boxhorn; vgl. no. 4060 (dl. X). Zie over Boxhorn (1612-1653) NNBW VI, kol. 178vv.
    28 - Maria van Reigersberch was eind oktober 1640 uit het vaderland in Parijs teruggekeerd.
    29 - >In de copie te Oxford lijkt een ander, niet meer te ontcijferen woord te staan.