Vir plurimum reverende,
Quantopere semper non optaverim tantum, sed et laboraverim, ut quae sunt inter christianos divortia minuantur, ad sic restituendam paulatim ex Christi ipsius praecepto compagem nimium nunc dissolutam, testes multos habeo, qui me vetere in patria noverunt. Possem et rev. Clar. tuam testem appellare super iis, quae post id aut in Germania aut in Suedia acta sunt. Cum omnia sedulo contemplor, video nullam esse auctoritatem inter diversorum regnorum protestantes, cuius reverentia ii, qui opinionibus aut ritibus dissident, permoveantur ad accipiendas non iniquas concordiae leges. Praeterea accusant qui Lutherum pluris faciunt eos, qui Calvini sententias magis sequuntur, quod, ubicunque hi aditum reperere aliquem, mox res suas promoveant per eas rationes, quae carnem magis quam Dei spiritum redolent. Haec tamen me non impedient, quominus et preces ad Pastorem Summum fundam pro gregis concordia et iis faveam, qui non ex integro partes, sed ex partibus integrum aliquod facere student.
66
Deus pia consilia prosperet, dogmata ad pietatem faventia promoveat, ei2 noxia evellat, quae proxima, ni fallor, ad pacem via est, ac tuae rev.3 Clar. omnia largiatur optatissima.
Tuae reverendae Clar. observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, Cal. Februariis anni MDCXLI.
Bovenaan de brief in de copie te Rotterdam: D. Duraeo.