eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5367. 1641 september 14. Aan G.J. Vossius.1

    Vir praestantissime et clarissime,

    Duplici me modo beasti et ostendendo mihi filium2 tanti patris imaginem vivam et per literas3 plenas eius in me amoris, cuius pridem plurima certissimaque indicia habeo. Filium magni facio ac doleo, quod nec meae nec uxoris meae preces id valuere, ut, dum in hac urbe est, apud nos in domo satis laxa hospitium sumeret.

    510

    Salmasius,4 vir maior quam dici potest, nunc in Burgundia, patria sua, in familia herciscunda occupatur cum Zephyris et hirundine prima,5 ut puto, in Batavos rediturus.

    Vestra de Paganica theologia6 exspecto avide putemque id opus recte dedicari posse clero Anglicano, quomodo scilicet Cyprianus scribebat clero Romano, cum non adesset episcopus.7 Annalium etiam Batavicorum filii vestri videre aveo partem alteram,8 nam prima valde mihi placuit. Probo quod edita recognoscis et ἀνέκδοτα ad editionem paras. Det Deus vitam et valetudinem.

    Debeo vicissim praestant[i] Clar. vestrae rationem eius temporis, quod mihi de mandatis negotiis superest. Edita iam sunt Annotata mea ad Evangelia cum quatuor opusculis;9 additus et index plurimis vitiis scatens et multa contra meum sensum exprimens, quem, quia video non posse emendari, tolli ab omnibus exemplaribus volo idque Blaviis, qui ante lenti in hoc indice edendo paucos dies ad noscendam sententiam meam opperiri noluerunt, significavi et, ut fiat hoc, amicos anniti velim. De Iure belli ac pacis10 quid fiat, nemo te novit melius. Habeo praeter[ea] annotata maiora et meliora ad Lucanum11 et quaedam poematum παραλειπόμενα,12 Annotata ad Vetus Testamentum,13 etiam ad illos libros, de quorum auctoritate disputatur. Habeo et Ἀνθοβολίαν philosophicam, historicam, philologicam ad Ius Iustinianaeum14 et nunc excuduntur, sed mihi tantum et iis, quos ea de re volo consulere, Annotata brevia ad Consultationem Cassandri,15 quam scripsit vir optimus ac doctissimus et ob id Calvini odio dignissimus rogatu duorum imperatorum.

    Videris puto librum editum in Anglia, deinde Genevae Irenaei Philadelphi nomine de motibus obortis in Anglia.16 Is liber D. archiepiscopi, quem Deus in hac cruce soletur, iugulum aperte petit. Sunt autem eius scriptores Molinaeus pater et filius;17 nam hic historias Anglica-

    511

    nas intexuit. Renatus Verdaius, cui dedicatus est liber, est Andreas Rivetus.18 Vide quam hoc sit θηριῶδες.

    Deus, vir eximie, praestantem Clar. tuam cum optima uxore et liberis sospitet ac19 prosperet.

    Praestanti Clar. tuae ad omnia obsequia paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIV Septembris MDCXLI.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 689 no. 1520; gedeelt. gedrukt Epist. eccl., p. 812 no. 564. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 299. Antw. op no. 5348; beantw. d. no. 5443.
    2 - Isaac Vossius (no. 5066 n. 20).
    3 - No. 5348 dd. 2 september 1641.
    4 - Claude Saumaise (Salmasius) bevond zich sinds begin juli in Dijon.
    5 - Vgl. Horatius, Epist. I, 7, 12-13: te, dulcis amice, reviset // cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. Zie ook supra no. 5011 n. 4.
    6 - Vossius' De Theologia gentili et physiologia christiana sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI. Vossius wilde het werk aanvankelijk opdragen aan William Laud, aartsbisschop van Canterbury, die echter nu in de Tower gevangen werd gehouden; zie ook Vossius' brief, no. 5348.
    7 - Cyprianus (±200-258), bisschop van Carthago, schreef aan de clerus te Rome (Migne, PL IV, nos. III, XIV, XXII, XXIX), na de dood van paus Fabianus in januari 250 en voordat Cornelius hem in maart 251 als paus opvolgde.
    8 - Matthaei Vossii Annalium Hollandiae Zelandiaeque pars altera, quae est de gestis comitum ex domo Hannonia, Amstelodami, apud Ioannem Ianssonium, MDCXLI; zie ook no. 5348 n. 6.
    9 - BG no. 1135.
    10 - BG no. 571; de uitgave verscheen bij Blaeu in maart 1642.
    11 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    12 - Een uitgave van Grotius' Poemata waarin de recente gedichten werden opgenomen, is niet tot stand gebracht (no. 4995 n. 12).
    13 - BG no. 1137; het werk verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs.
    14 - Grotius' Florum sparsio ad Ius Iustinianeum (BG no. 791) verscheen in 1642 bij Pelé te Parijs.
    15 - BG no. 1165. Georges Cassander (no. 5018 n. 10) schreef zijn Consultatio in de jaren 1564-1565 op verzoek van de keizers Ferdinand I en Maximiliaan II; zie M.E. Nolte, Cassander, p. 29vv.
    16 - Irenaei Philadelphi Epistola ad Renatum Veridaeum, in qua aperitur mysterium iniquitatis novissime in Anglia redivivum et excutitur liber Iosephi Halli, quo asseritur episcopatum esse iuris divini, Eleutheropoli, MDCXLI; deze Epistola is gedateerd Islington, 3 november 1640. Zie over de plaats van uitgave E. Weller, Die falschen u. fingirten Druckorte, p. 260; McAlpin Cat. II, p. 58.
    17 - Pierre Du Moulin (no. 4995 n. 4) en zijn zoon Louis (±1606-1680); zie over deze laatste Haag, 2IV, p. 431v.; DNB XXXIX, p. 200.
    18 - De hofpredikant te Den Haag, André Rivet (no. 5097 n. 21). In plaats van het voorafgaande ‘liber’ geeft de uitgave der Epist. eccl.: is labor.
    19 - De woorden ‘sospitet ac’ ontbreken in de uitgave der Epist.