eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5479. 1641 november 23. Aan G.J. Vossius.1

    Vir eximie,

    Bene procedat valetudo generosi domini Skyttii,2 qui mihi literas a Praestantia tua et quidem tam uberes attulit. Nihil est quod non ei debeam et Suedo et nobili et amico veteri; et tamen si quid ad haec adduci potest, efficiam ut videat magnum apud me pondus habere qui abs te veniunt. Filiumne vero etiam tuum3 mihi commendandum censes, primum Vossium Vossii filium, deinde eius ingenii, eius eruditionis, eius modestiae, ob quae cuivis etiam ante ignoto carus esse debeat? Summa mea cum voluptate vidi, qua amicitia se mutuo complectantur ille et Gronovius,4 par lectissimum, qui nunc itinera inter se commutant, hic ex Italia in Batavos, tuus e Batavis in Italiam.

    Nostra quod attinet, non tantum Annotata nostra, sed et tres libelli et Appendix5 in duos homines αὐθαδεστάτους6 multis hic placent. Rogo, ut te adiuvante editio, si qua sequatur,7 melior esse possit; nemo enim est, a quo putem me8 firmiora auxilia posse consequi.

    641

    Mitto tibi exemplum eorum, quae Cassandri vestigia secuti pacis ecclesiasticae studio annotavimus.9 Sorbonici complures gratias mihi egerunt et ex reformatis doctissimi Codurrus et Iustellus et Mileterius.10 Non dicam eis omnibus ista probari, ne te cogere videar, ut eorum iudicio subscribas. Certe dedi opusculum hoc publico eadem mente, qua sua scripsit Cassander. Furiosis illis declamatoribus noli, quaeso, me purgare, ne laterem laves.11 Quin male mihi velint homines factiosi, non dubito. Ego Deo favente operam dabo, sive hic sim sive alibi, ne nocere mihi possint.

    Adversa tua partim novi, partim coniectura assequor, ad quae toleranda magnum tibi esse animum ex animo gaudeo. Utque id perpetuum sit ac crescat etiam, Deum precor atque ita fore confido:

    Fortem facit vicina libertas senem.12

    Exspectabimus tua de Idololatria.13 Περὶ προσφωνήσεως14 nihil potuit melius. In cleri Anglicani nomine inest τῇ δυνάμει is,15 cuius vices dolemus et cui mente id opus voveras, quem faxit Deus, ut aliquando audiamus in loco esse meliore:

    Οὐ γὰρ μήνας ἄγων ἐκάμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτούς.16

    Multum eum bonis omnibus hoc commendat, quod qui inimici ei sunt, inimici sunt episcopatui et quod sequi rex Iacobus saepe praedixerat regi. Sumus hic aliquammulti, qui nulla honoris aut commodi spe, sola misericordia ducti, lacerati orbis christiani remedia circumspicimus, quibus quod ades tuis ad Deum precibus magna est gratia, sed et consilio potes si quis hominum.

    Vertuntur Biblia regis iussu in sermonem Gallicum ad usum populi.17 In ecclesiis nonnullis huius urbis psalmi, oratio Dominica, symbolum, Decalogus canuntur Gallice. Homiliae omnes quae fiunt, ad mores emendandos, non ad ventilandas controversias pertinent. Episcopi eliguntur pii et eruditi. Non est quidem in his tota quam optamus emendatio, est tamen, cur ex istis seminibus bonam segetem speremus.

    Erasmi natalem18 non miror abs te homine Erasmo simillimo celebratum tecumque opto, ut multi sint, qui illud placidissimum ingenium imitari malint quam Borboritas et durae frontis Frontones.19

    Vale, vir praestantissime.

    Tui celeberrimi nominis studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIII Novembris MDCXLI.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, GB, cat. v. hss. no. 674, f. 39. Gedrukt Epist., p. 696 no. 1538; Epist. eccl., p. 812 no. 566. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 300 en 301. Antw. op no. 5443.
    2 - Bengt Skytte; zie ook Vossius' brief no. 5443. De naam ‘Skytte’ is in de copie en de gedrukte edities steeds foutief gespeld.
    3 - Isaac Vossius; zie ook Vossius' brief no. 5443.
    4 - Johannes Fredericus Gronovius (1611-1671) verbleef op de terugreis uit Italië sinds september 1641 in Parijs; Grotius schreef op 19 november 1641 een bijdrage in zijn album amicorum, hs. Den Haag, KB, 130 E 32, f. 143. Vgl. NNBW I, kol. 989-992; NDB VII, kol. 127v.; P. Dibon-H. Bots-E. Bots-Estourgie, Inventaire corresp. Gronovius, p. 91.
    5 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135), de drie aanvankelijk anoniem verschenen traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio defide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1100-1103, 1109-1111 en 1117-1118) en de Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129); de vier traktaten waren verschenen in één band met de Annotationes.
    6 - Samuel Desmarets en Pierre Du Moulin; zie no. 4995 n. 4. In plaats van het volgende ‘multis’ heeft de copie te Rotterdam: multa.
    7 - Deze heruitgave is niet meer verschenen.
    8 - De uitgave der Epist. heeft: me puto.
    9 - Grotius' Annotata in Consultationem Cassandri (BG no. 1165).
    10 - Philippe Codurc (no. 5230 n. 10), Christophe Justel (no. 5458 n. 13) en Théophile Brachet, sieur de la Milletière (no. 5005 n. 10).
    11 - Vgl. Terentius, Phormio 186: purgem me? laterem lavem. Zie ook TLL VII, 2, kol. 1000.
    12 - Seneca, Hippolytus 139.
    13 - Vossius' De theologia gentili et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI.
    14 - Vossius had zijn werk opgedragen aan de anglicaanse clerus.
    15 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury. In plaats van het volgende ‘mente’ hebben de copie te Rotterdam en de uitgave der Epist.: merito.
    16 - Theocritus, Id. 17, 71.
    17 - Zie no. 5458 n. 14.
    18 - Zie Vossius' brief no. 5443 in fine.
    19 - ‘Borborita’ was Grotius' spotnaam voor Samuel Desmarets; vgl. dl. XI, no. 4954 n. 4. Hippolytus Fronto Caracotta was de schuilnaam waaronder Pierre Du Moulin tegen Grotius had gepubliceerd; vgl. no. 4995 n. 4.