Mi frater,
Ego vero de posteritate non tantum bene spero, verum etiam confido fore, ut malis nostris docta redeat ad mentem meliorem:
Οὔπω μῆνας ἄγων ἔκαμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτούς.2Hollandorum, ut ex tuis et aliorum literis3 cognosco, ea respublica est, cui nemo mediocriter sapiens miscere se debeat; nam aut sibi nociturus est aut patriae.
Libellus de Reprobatione4 dignus est qui non pereat. Amirautii vero liber5 aliquando puto ad vos transvolabit. De Anthologia6 quid compereris, rogo significes. Si ibi edi ita ut volo non potest, inveniam hic librarium.
Airae res adhuc incerta est. Pro componenda inter papam et Parmensem pace rex laborat. Itali principes Parmensi, sed clam favent.
De Suedica pecunia ita ut data miror nihil ad me scribere Vicquefortium.7 Gratias Uten-
618
bogardo8 tibique habeo pro locis ex Melanchthone descriptis.9 Erit aliquando eorum usus.Petrus si Institutiones meas iuris Batavici transtulit,10 rem fecit sibi, non mihi utilem. Id autem, quod ille tam contumaciter sibi proposuit, omnino iudico nec ipsi nec virgini11 expedire. Spero mihi neminem posthac ea de re molestum fore. Causas multas habeo, quas non perscribo, quia nolo disputare.
Deus te tuosque bene servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Novembris 1641.
Pro libello ad Cassandri Consultationem12 gratias mihi egere Sorbonici complures, reformatorum vero doctissimi Codurcus et Iustellus.13 Ministri oblatrant. Sex doctores Sorbonici mandatum accepere vertendi Bibliam in linguam Gallicam;14 utuntur meis Annotatis.15 In ecclesiis quibusdam huius urbis canuntur psalmi Gallici, item oratio Dominica, symbolum, Decalogus. Omnes homiliae habitae occasione iubilaei nihil aliud continent quam monita ad vitam emendandam. Haec principia mihi non displicent. Deus adsit.
Rogo inquiras, quid synodus Rotterodami habita ad Bremenses pastores et magistratus scripserit et quid deinde Bremae ea super re actum sit.16