eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5230. 1641 juni 15. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Et Crusius2 et Suedorum alii quidam quod peccatum erat correxerunt. Ego autem cum Crusio locutus non fueram, sed cum D. Hambraeo,3 qui mea quomodo retulerit, nescio. Spiringius4 autem in literis non modo scribae suae errorem correxit, sed et solita usus est comitate. Quare spero posthac quietem in talibus fore. Caeterum qui ei dixerat in ipsa ad me epistola fuisse Excellentiae titulum, eum decepit. Nullo sumptu constat iis, qui me per literas aut ore salutant, si mihi dent Excellentiae titulum, sine quo in hac urbe nemo aut publice aut privatim legatum regium salutaret, et si faceret, non impune ferret. Haec aliis exigua videntur. Sed magna haec est pars eorum, quae fidei ac diligentiae legatorum committuntur, ne ἀπαύγασμα, quod est in ipsis, regiae maiestatis deterius fieri patiantur, sed qualem accepere dignitatem, talem ad posteros transmittant. Plenae sunt de talibus rebus eae, quae editae sunt legatorum et ad legatos literae.

    De Debyaei5 scripto rogo inquiras. Quod munus iudiciale non ambis, prudenter facere te arbitror, credo et utiliter. Historica nostra6 curae tibi esse gaudeo.

    Si Blavius stetisset promissis, iam ante sex menses nostra7 prodiissent et parlamentariis

    345

    in Anglia nonnullis aliquid demere potuissent de calore. Nunc in Anglia ut prosint, aliquod forte tempus exspectandum erit; et forte id citius sperato veniet. Solet enim post saeva facta subire paenitentia et, quae accidunt quam rege invito accidant, satis apparet. Staffordii8 epistola ad regem et morientis verba magnam virtutem praeferunt. Pro archiepiscopo9 Deum precor, ut aut iras hostium eius mitiget aut, si Deo videtur ipsius uti testimonio, spiritu suo adversus mortem ac contumelias eum confirmet.

    Caeterum in Gallia etiam in praesens usum nostra ista habebunt. Accesserunt me de intimo regis consilio catholici romanenses, ex reformatis ministri[s] Codurnes,10 qui ministerium etiamnunc retinet, qui concordiam futuram et quidem brevi sperant meisque consiliis multum utuntur. Deus pacis omnia haec dirigat ad veritatis ac pietatis custodiam.

    Blavius quae fecit, multis partibus mihi non probantur. Vereor, ne alii se immiscuerint. Multum refert mea, ne in indice11 sensus mei invertantur. Puto aliquos esse ex Blavianis operis mihi non aequos. Rogo, cum hucusque rem perduxeris, etiamsi quid curae restat, exhaurias.

    In castris ad Airam commeatus facili sunt pretio. Machinae ponuntur ad verberandam urbem. Fiunt accessus more obsidentium. Hostis nihil contra molitur. Sed in Germaniam Longavillanus nondum hinc abiit nec in Catalaniam marescallus Bressaeus nec in Portugalliam filius eius marchio.12 Et in Italia damni aliquid accepit Harcurtius13 et in Ruscinonensi tractu sanata fame auctisque praesidiis non multum promovebit princeps Condaeus. Tarragona strenue defenditur.

    Metuimus adhuc a Sedano procellam frustra collocutis inter se comite Suessionensi et Castilionaeo.14 Anna Mantuana15 cum ad Sedanum iret, a militibus Gallis intercepta et, quanquam virili in habitu erat, cognita, fassa se ante quatuor annos matrimonium fecisse cum duce Guisio, honeste ad ipsum missa est. Ita nunc archiepiscopatus Remensis et sacerdotia multa in regis, id est cardinalis, erunt arbitratu.16

    Erlachius17 Fullingam capere frustra speravit. Crutzenachi arx etiamnunc defenditur. Piccolominaeus magnas cogit copias. Nos pro libertate marescalli Hornii18 laboramus.

    Petri negotium19 quod attinet, constitutum nobis est orsa aliena non retexere.

    Vale quam optime cum matre, uxore, liberis, amicis.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    15 Iunii 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 921 App. no. 551. Antw. op no. 5209; beantw. d. no. 5245.
    2 - Vermoedelijk Lars Jespersson Kruus (no. 5132 n. 3).
    3 - De lutherse predikant Jonas Hambraeus (no. 5218 n. 7).
    4 - Petter Spiring Silvercrona (no. 5000 n. 1).
    5 - Nicolaes de Bye; zie no. 5145.
    6 - Grotius' Annales et historiae (BG no. 741) verscheen bij Blaeu in 1657.
    7 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) met de daarachter afgedrukte traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus, Explicatio Decalogi en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129).
    8 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, was op 22 mei onthoofd.
    9 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    10 - Bedoeld zal zijn Philippe Codurc (± 1580- ± 1660), predikant te Nîmes, wiens naam in de uitgave der Epist. herhaaldelijk onjuist gelezen is; vgl. Haag, 2IV, kol. 490-494. Op 2 juni 1640 had Grotius bericht dat hij uit zijn ambt was ontzet; vgl. supra no. 4674 (dl. XI).
    11 - De index van Grotius' Annotationes (BG no. 1135).
    12 - Resp. Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16), en Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    13 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3).
    14 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    15 - Anna Gonzaga (no. 5218 n. 15).
    16 - Nl. door dit huwelijk van Henri de Lorraine, hertog van Guise, die aartsbisschop van Reims was.
    17 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    18 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1). Zie ook no. 5226.
    19 - Grotius' tweede zoon, Pieter.