eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5103. 1641 maart 16. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Fuere apud me Itali,2 viri rerum prudentes, qui iudicant belli pacisque arbitrium hodie penes Suedos esse. Quare Deum precor, ut tanto Dei beneficio Suedia recte utatur, quod a Sublimitatis tuae prudentia non ego tantum, sed et christianus orbis exspectat.

    Galli magna sibi in hunc annum pollicentur. Dux Lotharingus3 - ita enim iam appellatur - regem salutavit ter posito genu ut vasallus eius pro Barrensi ditione. Deinde assedit regi tecto capite planeque ut summi imperii princeps excipitur. Adversus imperatorem militare detrectat, adversus Hispanum omnem operam pollicens gnarusque locorum Belgicorum non obsidionibus agendum, sed valido exercitu in intima penetrandum ducit. Esse ibi urbes magnas magis quam firmas et terrore, praesertim si proelii fortuna adfuerit, facile cessuras. Uxor ducis Lotharingi,4 quae discessisse dicebatur, in urbe iam est, sed latet.

    De principe Thoma nihil habemus certum. Pecuniam a Gallia non ipse acceperat, ut dictum fuit, sed homines eius. Dicuntur Hispani ei dare quingenta millia ducatorum, quod multum esset his Hispani temporibus. Interim Montem Calvum5 suis copiis premunt Galli.

    Dux Anguianus6 novus maritus ex morbo convaluit. Comitis Suessionis huc venire non audentis negotium ad matris7 et Longovillani, qui sororem eius in matrimonio habet, preces ita componi videtur, ut Sedani ei adhuc per biennium subsistere liceat cum pace regis. De Longovillani filia et haerede8 danda Breszaei filio9 rumores sunt in aula.

    169

    Qui iam intra Galliae fines est a Portugallia legatus, Carolus Melo10 dicitur, pari nomine ac sanguine, quo alter, qui Siciliae praefuit.11 Duci Bullionio infensus est rex manetque Sedanum seclusum a Galliae commercio. In Vindocinensem12 inquisitio procedit. Dabuntur deinde iudices et dies dicetur absenti.

    Angliae regina in mensem venturum exspectatur.13 De matre14 pendet deliberatio: ut huc venire possit, non videtur obtentura, sed forte aliquantillum pecuniae praesentis accipiet aut et annua, si in Hollandiam redeat. Angliae parlamentum vult nominare octo homines,15 qui sint in regis consilio, novo plane more et inter barones plebemque ea de re dissensio est, quod non iidem omnibus placeant. Parlamento non placet filiam regis16 nondum nubilem in Hollandiam mitti et de federe, quod cum Batavis molitur rex, cupiunt edoceri. Creduntur et qui Hiberniae praefectus fuit et archiepiscopus17 non de vita, sed de dignitatibus periclitari. Regina autem, ut parlamento morem gereret, removit a se pontificios omnes, qui Anglicae gentis essent.

    Electori Palatino18 desideranti venire in Angliam, ut res suas promoveret, significatum a rege est, ne eum laborem caperet. Dicunt autem multi horum malorum regi Angliae causam esse Hispanum, non eo tantum quod suspicionibus arcanae alicuius inter ipsos coitionis regem Angliae oneraverit, verum etiam quod promissam pridem pecuniam non dederit, per quam motus Scotiae in ipsis initiis potuissent opprimi et demi necessitas convocandi per Angliam parlamenti.

    Controversia civitatis Lucensis cum papa videtur finem acceptura duce Ethrusco, qui item controversa nonnulla cum papa habet, transigere de eis nolente, nisi et de Lucensi re conveniat.

    Inter multas pecuniae hic faciendae rationes est et haec, quod ad parlamentum Rhotomagense novi adduntur senatores quinquaginta.

    Dicitur imperator novem millia militum colligere, quae Banerio opponat; Bavarici autem cum Piccolominaeo in Bambergensem ire agrum reprimendis Tubadelii19 conatibus, qui Croatos quosdam cecidit et Rosae20 accessu auctus est. At Ossenvillius21 dum abit, Erlachius22 cepit Oberkircham, Gengenbacum, Wilstadum et caesis hostium paucis eminus Offenburgum circumvenit. An Stolhoviam ceperit, dubitat fama.

    Deus, etc.

     

    Lutetiae, VI/XVI Martii anni MDCXLI.

     

    Venetiis nobilis Venetus23 strangulatus in carcere est ex eorum more, deinde suspensus

    170

    inter columnas fori, quod annuos mille scutatos accepisset a legato Hispanico24 ad prodenda ei reipublicae consilia. Mater nobilis accepto nuntio e dolore decessit. Legatus Hispanicus tanto est in odio, ut a nemine per vias salutetur.

    Praeter Carolum de Melos alter etiam huc e Portugallia venit legatus futurus ordinarius; nomen ei Covillus Camillus.25

    Quatuor millia militum a Genua, totidem a Mediolano in Hispaniam eunt subventuri rebus ibi laborantibus. Moncalvam Galli aiunt in sua nunc esse potestate, minantur autem Alexandriae Paleae aut Ponti Sturae. Barenia bene munitur; eunt illuc auxilia terra ac mari. Papa pacem commendat. Arma et victus pro milite in Picardiam congeruntur. Gloriantur Galli Franconiam et Badensem ditionem sibi iam tributa pendere.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Ceremoniale, quo Lotharingus exceptus. Iudicium eius quomodo bellum in Belgio gerendum. Varia nova statum Anglicanum, Germaniae et Italiae concernentia. Nobilis Venetus proditor suspendio mulctatus.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 13; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 50. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 115 no. 366.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Nicole, hertogin van Lotharingen.
    5 - Moncalvo in Monferrato (thans provincie Asti); zie ook infra, postscriptum.
    6 - Louis II de Bourbon, hertog van Enghien, was op 9 februari 1641 getrouwd (no. 4994 n. 18).
    7 - Anne de Montafié, gravin van Soissons. Henri d'Orléans, hertog van Longueville, was weduwnaar van haar dochter, Louise de Bourbon (†1637).
    8 - Marie d'Orléans (no. 5035 n. 13).
    9 - Jean Armand de Maillé (1619-1646), markies, later hertog van Brezé, zoon van Urbain de Maillé, markies van Brezé; vgl. NBG XXXII, kol. 879.
    10 - Francisco de Mello (no. 5028 n. 6).
    11 - De voormalige onderkoning van Sicilië, Francisco de Mello, graaf van Assúmar, markies van Tor de Laguna (no. 5041 n. 17).
    12 - César, hertog van Vendôme, was zelf naar Engeland gevlucht.
    13 - Henriette Marie bleef echter in Engeland.
    14 - Maria de' Medici; haar toelage was door het Engelse parlement ingetrokken.
    15 - Op 29 februari had Karel I inderdaad zes nieuwe leden benoemd in zijn ‘Privy Council’; zie CSP Ven. 1640-1642, p. 128.
    16 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’, reisde pas in maart 1642 naar de Republiek. Een verdrag tussen Engeland en de Republiek kwam niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    17 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, en William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    18 - Karl Ludwig van de Palts verscheen niettemin medio maart ongevraagd aan het Engelse hof.
    19 - Georg Christoph von Taupadel (no. 4993 n. 5).
    20 - Rheinhold von Rosen (no. 4993 n. 4).
    21 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville, adjunct van de goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 16).
    22 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15), bevond zich sinds het najaar van 1640 te Parijs, terwijl het de baron van Oysonville was, die de genoemde militaire successen behaalde.
    23 - Een lid van de familie Moro (no. 5101 n. 21).
    24 - De graaf della Rocca.
    25 - Dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).