Frater optime,
Tuis XXVI Ianuarii ad me datis2 ut respondeam, hoc habe: nihil in editione tua3 dolo commissum neque inimicos tuos tantum apud quenquam valuisse aut valere, ut in ea quippiam
81
immutatum sit aut immutari valeat; itaque nec opus esse, ut alieni homines cum operis et nominis tui invidia isti curae admoveantur. Potes quod sentis scribere et tamen eorum opera non uti. Desidia forte et ignorantia si quid peccatum est in magno opere, in appendice4 ne quid ad eum modum fiat, qua possum curabo. Ego persto in ea sententia, ut post octiduum Amstelodamum excurram aliquot ibi dies substiturus, ut omnia componam. Interea tres libellos prius anonymos cum erratis ternionis N et praefatiuncula ad Blavium misi. Appendicem, ubi tempus erit, tradi curabo. Tu quaeso indices, quid exemplaribus,5 ubi editio perfecta fuerit, fieri velis. Neque enim iam memini, quid scripseris aut diei quo scripseris, ut litteras tuas possim relegere. Imprimis fac sciam, quibus hic dari velis exemplaria et quibus compacta, quibus incompacta. Reliqua in Galliam mittenda non dubito. Ad Princium6 iam misi omnes quotquot apud me fuere terniones, sed is an iam eos ad te destinaverit et per quem, curabo ut intelligam. Addidi et Vatem Molinaei,7 quem tibi nondum visum doleo.Nunc hic prodiit tractatus incerti auctoris8 contra libellum Halli,9 quo contendere nititur episcopatum esse iuris divini. Scriptus is est a Belga et tanquam in Anglia excusus. In eo procul dubio vapulabunt episcopi.
Possem ad rationes, quas allegas10 pro publicatione sententiae tuae de concordia ecclesiarum, nonnulla reponere, sed malo tecum tua consilia Dei providentiae permittere.
Quae de Anglicis rebus scribis, scio esse vera, sed nihilominus archiepiscopo11 metuo, qui ob nimium pro pontificiis et contra zelotas zelum odium fere totius gentis incurrit, quod nostri invidiose augere non desinent. Et audio iam in Anglia scribi librum,12 quo ostenditur papam esse antichristum, quale scripti genus paulo antea illic non prodiisset.
Pro iis, quae de Catalanis et Lusitanis scribis, gratias habeo. De Memmio13 doleo, de Vindocinensi miror eum iterum in eundem lapidem impingere. Hic rumor Noriberga - ut aiunt - ortus fert Banerium glacie stratum transisse Danubium et Ratisbonam, in qua imperator est, obsidere. Forte stulti sibi somnia fingunt.
Ordines Hollandiae vix ulla re gesta discessere ante exitum huius mensis redituri.
Egi his diebus cum viro physicarum rerum non imperito14 de saxo quod in terram decidis-
82
se scribis.15 Negabat ille factum, id est casum saxi, sed a tonitru et fulmine mutatam saxi, quod illic antea iacebat, formam, factam scrobem, versos alios in calcem lapides etc. Aut si decidisse ponamus, asserebat saxum illud ex magna caloris et frigoris vehementia et collisu subito enatum - ut aliquando quae alias temporis spatio opus habent magna agentis vi fere in instanti protruduntur - ideoque non diu in aere suspensum fuisse. Addebat et alibi in terram decidisse saxa quindecim pondo, quae eodem modo formata arguebat.Duo ab imperatore commissarii16 huc mitti dicuntur neque longe a confiniis abesse et iam missas litteras salvi conductus. Hi quid novi allaturi sint, etiamnum ignoratur.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IV Febr. 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Recu 14 Febr.
In dorso: 4 Febr. 1641 W. de Groot. En: W. Grotio, Heinsio, Corsellio, Vossio, Reigersbergiis.17 Evesques en France.18 Destin de moi.19