Excellentissime et illustrissime domine,
Novae hic turbae sunt. Accusatur ab eremitis tribus2 dux Vindocinensis, filius naturalis Henrici IV, insidiarum in vitam cardinalis et quidem per venenum. Miserat ad se purgandum cardinali filium ducem Beaufortium.3 Respondit cardinalis se rem iudicio permittere. Nunc vocatus est ad regem dux Vindocinensis incertumque est, quid facturus sit, venturusne fiducia innocentiae an abiturus alio metu carceris, quem olim expertus hoc magis timet. Sub idem tempus relegati hinc sunt in villas longinquas praesides parlamenti duo praeclarae famae, Memmius, Davausii frater, et Baliolus;4 praeterea Gondiacus5 antehac regiarum navium longarum praefectus, deinde mutato vitae genere factus unus patrum qui dicuntur oratorii. Creduntur hi auctores fuisse comiti Suessionensi, ut se de quibus accusatur parlamenti iudicio offerret. Tum vero vacante nunc primi praesidis loco,6 quem cardinalis implere vult homine aliquo sibi fido, amovendi videntur fuisse illi duo, quos fama et favor regis ei spei propius quam caeteros admovebant.
Dicitur rex in Catalaniam mittere decem peditum, tria equitum millia et eo facto revocare Espenanum7 et alios sub pacto ab hoste dimissos, qui post id militando Catalanis contra Hispanos rem fecere magis utilem Catalanis periclitantibus ab hostili exercitu viginti millium quam honestam sibi Gallicoque nomini fide violata, quam implebunt, ubi id expediet.
Quae de Portugallia scripsi postremis literis,8 ea firmantur complurium literis a Madritio crediturque insuper novus rex aliquos mittere in Indiam Asiaticam, Africam et Brasiliam, ut, qui ibi sunt praefecti, eos ad sua trahat obsequia; sed et alios Romam, in Galliam, in Britanniam, ad Batavos,9 ut causam suam probet et auxilia imploret.
Beverwartius,10 qui a principe Arausionensi huc venit, iam diu est, quod ad regem admitti
58
optat. Cardinalem vidit. Is ostendit non placere hic, quod de filii sui matrimonio11 constituerit princeps Arausionensis inconscio rege, cui plurimum debent et Batavi et domus Nassavia. Deinde quia anno qui exiit actus Batavorum verbis non responderunt, vult cardinalis scripto explicari, quid hoc anno facturi sint. Ei rei causam forte praebuit etiam Windebanckii12 sermo Caleti habitus, qui dixit Batavos clam aliquid cum Hispanis agere. Et certe non ita dudum est, cum Mussius,13 actuarius Ordinum Foederatorum, collocutus fuit cum Hispaniae ministris, ut vulgabatur, de captivorum permutatione, ut hic suspicio est, de negotiis maioribus.Fertimbautius14 legatus hinc it in Angliam, ut ex iis, quae regi Britanniae dicturus est, etiam parlamenti populus cognoscat penes regem Galliae non stare, quominus restituatur Palatinus princeps,15 modo rex Angliae idem serio velit. Eius regis, quantum video, res non optimo sunt in loco. Nam favet satis aperte eis, qui vexantur in parlamento, attamen eos tutos nisi per fugam praestare non potest.
Papa res suas et cum Galliae et cum Hispaniae rege composuit.
Comes Philippus,16 deliciae antehac viduae Sabaudicae, intra diem unum aut alterum in carcere erit Silvae Vicennensis. Dicitur impediisse, quominus cardinalis Sabaudus et princeps Thomas Gallicas partes amplecterentur.
Magnum exemplum amicitiae edet dux Bulionius,17 si Sedani retinere audet comitem Suessionensem, qui iam non modo suspectus regi factus est, sed et inter reos habetur.
Bellum videtur hoc anno futurum in comitatu Burgundiae, forte et in Sueviam incumbet Erlachius.18 Videtur id metuere hostis, qui Constantiam, Cellam et vicina alia munit diligenter.
In Rhaetis motus quidem sunt et multi Hispanis diffidunt. Sed Galli a Rhaetis neglecti eos vicissim negligunt. Principum Germanorum nonnulli19 minus pares ferendis sumtibus, iam suos legatos a Ratisbona domum revocarunt. Multa autem emanant, quae persuadent bene convenire inter imperatorem et Bavarum venturum, ut creditur, Ratisbonam.
Rex filiae marescalli Brezaei, quae nuptum it duci Anguiano,20 principis Condaei filio, dat gemmas et monilia ad pretium centies mille scutatorum.
Deus, etc.
Lutetiae, XVI/XXVI Ianuarii MDCXLI.
Urbs Barcino in periculo est et longe adhuc sunt Gallica auxilia terra marique. Exspectatur hic ex Portugallia legatus marchio de Luna de Castro.21 Comes Philippus iam in carcere est.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Vindocinensem Riceliaco insidias struxisse ait; parlamenti praesides relegatos; Catalaunos in protectionem receptos et Espenani
59
fraudes; Portugallici regis, consilia; Batavos Gallis de pactione privata suspectos. Caroli Angli vices dolet. Suessionensis Sedanum se recepit. Varia nova.