Mi frater,
De indice et erratis2 spero futurum quod desidero. Gaudeo ea, quae de rege S. Ludovico misi,3 tibi placere. Multum refert, quae ego in opere meo dixi, ea ostendi nec ἀδύνατα nec scholasticorum omnia, sed ea, quae regi sapienti probata sunt et monstrata rebus.
De Lucano4 et poematis5 rogo urgeas; Anthologiam6 aut Lugduni excudendam cum indicibus, quales volo, aut per notum aliquem hic quamprimum mittendam censeo, quandoquidem Blaviani correctores illis Lugdunensibus non sunt comparandi et hic ego quanquam occupatus ad ultimas correctiones tempus reperero. Bremius7 non is est, qui Graeca Latine in meis libris recte possit vertere.
540
Velim ad me mittas per tabellarium edictum contra romanenses.8 Quae ego pro pace christiana laboro, ea neque ad rationes Batavos regentium neque ad hoc saeculum restricta sunt, sed longius latiusque prospectant. Itaque non desinam serere arbores si non huic, at futurae aetati profuturas et umbram facturas nepotibus contra pestiferos aestus.
Reginae matris9 fatum id est, quod infelicium, ut etiam fortuita aut aliunde orta ipsi imputentur.
XII huius mensis Conisum in Pedemontano cessit armis Galliae, XV Ioinvella in comitatu Burgundiae, XVIII Bapalma; ac hostis a Bassaea discessit manente adhuc in dubio Airae fortuna. Barcino nutat. It ei firmandae Bressaeus marescallus10 et putatur eodem venturus per mare filius Bressaei marchio11 rebus quanquam Portugalliae magno in periculo constitutis.
Vale, mi frater, cum optima matre, carissima uxore, liberis aliisque nostris.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
28 Septembris 1641.
Mitto tibi exemplum meorum Annotatorum ad Consultationem Cassandri12 et alterum Utenbogardo.13 Si quis velit recudere14 cum professionibus Tridentina et Augustana et ipsa Consultatione Cassandri, habeo exemplar eius Consultationis correctum ad ipsum archetypum Cassandri, quod possem transmittere. Addi possent versus nostri de Baptismo et de Eucharistia, simul et de Pelagianis dogmatibus disquisitio.15 Ita nihil ferme esset, quod de huius saeculi controversiis amplius a me desiderari posset.
Amirautius16 scripsit contra librum de Absoluto decreto versum ex Anglico,17 quem meum putat esse. Ego in Actis apostolicis nunc desudo,18 quantum ferunt legationis negotia. Salutationes accido, quantum comitas permittit.
Bellum est inter papam et Parmensem. Huic Ethruscus favet, illi Hispanus. Controversia est, quod Parmensis in ducatu Castri feudo ecclesiae munitiones fecerit papae iniussu. Harcurtius19 it, ut liberet Monticalvum obsessum a principe Thoma.