eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5368. 1641 september 16. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Scripsimus ad Blavium2 de recudendo indice et erratis3 iuxta tuum praescriptum, quod ille facturum se recepit. Ego vicissim dixi me, ubi omnia ex animi tui sententia correcta esse constiterit, non amplius intercessurum, quominus liber publice divendatur, qui iam in aliis regionibus prostat. Blavii culpa nulla est in concinnatione indicis, quem Bremio4 concredidit, ut et omnia sua Vossius,5 nisi quod ipse praesens multa addit, alia detrahit, omnia corrigit.

    Quae ex Ioinvillio de S.to Ludovico6 denuo misisti, profecto digna sunt quae legantur et eum decent, qui sancti titulum meritus fuerit.

    Anthologiam7 ubi remitti velis, quaeso, indica, nisi etiamnum mutes consilium. Lucanum8 habet Blavius, quem ego urgere non desinam. De poematis,9 quae etiamnum in mea sunt potestate, amplius cogitabo.

    Nova, quae ex Catalonia nuntiantur, parum prospera sunt et vereor, ne sint praesagia eorum, quae alibi hoc anno secutura sunt. Certe nihil hic magni a nostris gestum iri vergente ad pluvias autumno facile crediderim.

    Regina mater10 iterum in Zelandia appulit, inde Dordracum et tandem Coloniam petitura. Non male quidam eam cometae assimilabat, quod, quocunque venerit, discordias, factiones, arma, strages portendat aut faciat.

    Si quid in negotio communis ecclesiarum concordiae in Galliis promovetur, de eo ex te edoceri velim. Hic Ordines Foederati placitum atrox in papistas cuderunt,11 quod Arsenii,12

    512

    ut praesidis, nomen prae se feret. Id ego Hollandiae rectoribus placere miror. Continet enim quaedam, quibus ius patriae imminui et plus nimio Foederatis tribui videtur. Caeterum nondum est publicatum. Iudicabis facile et hoc nomine tua alieno tempore proditura.

    Interea Deus Opt. Max. te, uxorem, filiam,13 filios14 diu nobis servet incolumes. Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XVI Septembris 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Sept. 1641.

    En in dorso: 16 Sept. 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 212. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5351; beantw. d. no. 5388.
    2 - Willems brief aan Blaeu ontbreekt.
    3 - Index en errata van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    4 - Daniël de Breen (Brenius), theoloog te Amsterdam (no. 4998 n. 13).
    5 - Gerardus Joannes Vossius.
    6 - Het citaat was bestemd om te worden opgenomen in de nieuwe uitgave van De iure belli ac pacis (BG no. 571); zie supra no. 5340 n. 6.
    7 - BG no. 534; de uitgave verscheen tenslotte pas in 1795-1822.
    8 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    9 - Een uitgave van Grotius' Poemata waarin de recente gedichten werden opgenomen, is niet tot stand gebracht (no. 4995 n. 12).
    10 - Maria de' Medici; zie ook infra no. 5369.
    11 - Plakkaat dd. 30 augustus 1641 ‘Jegens der pausgesinde geestelyckheyt, conventiculen, scholen, collecten, kloppen, voochden en compositiën der officieren, etc.’; zie Cau, Gr. Placaetb. I, kol. 203-210; Knuttel, Cat. v. pamfl. nos. 4783-4784. Het plakkaat was een herhaling van de plakkaten van 1622 en 1629; het werd vanaf 25 september 1641 in Holland gepubliceerd, zie Res. SH dd. 25 september 1641. Zie ook J.D.M. Cornelissen, ‘Hugo de Gr. en de vervolging der katholieken’, in: Studia cath. 20 (1944), p. 201-208.
    12 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk (no. 4997 n. 3).
    13 - Cornelia.
    14 - Cornelis was in Parijs, Pieter in Den Haag en Dirk in het Franse leger in Duitsland.