Mi frater,
Mitto ad Vergoesium2 quae errata sunt in postremis ad Decalogum et primis Appendicis.3 Sed una est transpositio tam foeda atque conspicua, ut eam nisi malitiae correctoris asscribere nequeam. Et vereor, ne idem de industria plura admittat talia. Omnino volo recudi eum locum et quae transposita sunt reponi suo loco. Id autem puto fieri aliter non posse ob cohaerentiam, quam si recudantur pagellae 53, 54, 55, 56. Id si est, simul omnia, quae notavi in illis pagellis errata, recudendo sanari et sic erratorum numerus decrescere poterit et suo loco, id est p. 53, col. 2, lin. 42 post ‘de causa’ poni id quod nuper miseram: Sic Maccabaicus tertius dicitur, qui ordine primus est, quia post alios christianis innotuit.4 Spero me posthac non aeque quam fui tibi molestum fore, ubi consummationem huius operis diu a me exspectati fuero consecutus. Sed illud tamen impense rogo, ut sedulo inquiras an recusae sint pagellae, quas, postquam multae illae mutatae ad me missae fuerant,5 mutandas censui, ut illam 744. Est enim id per opus fieri.
Ad Airam castra muniuntur et opera procedunt. Caesi hostium aliquot, captus Lillerius, commeatus in castris uberes. A Chivasii obsidio discessit princeps Thomas ac Galii ab Eporedia.6 At pugnatum ibi est aequa ferme clade. Ex Catalania exercitum in Arragoniam reduxisse dicuntur Hispani relictis praesidiis validis Constantinae et Tarragonae. Princeps Condaeus in Ruscinonensem tractum ire dicitur. Missa Harcurtio7 auxilia et naves tres Burdegalensi archiepiscopo.8
Sedanensis procella durat. Guisius Bruxellae est, Namurci Bulionius. Nihil aliud factum puto quam occasiones aliquas rerum ablatas regi. Et hoc ipsum Hispano poterit sufficere. Ipsi quid rebus suis commodare possint sane non video.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam, liberos et amicos.
Rogo te ut de meis Annalibus et historiis Batavicis9 sollicitus semper sis sicut ego sum.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 1 Iunii 1641.