Frater optime,
Video et dolet editionem operis tui2 praeter spem nostram, praeter promissa typographi diutius quam oportuit trahi et mendis oppleri opus, quod quam exactissime impressum prodire debuerat. Nos, quantum in nobis fuit, allaboravimus. Quae res consilia nostra turbaverit, equidem nescio. Errata, quae ad me misisti, habet et Vergoesius,3 qui ea Blavio transmittet. De recudendis paginis scribemus ad Blavium.4 Priora ista iam recusa puto acceperis. Nam ante octiduum ea misit Vergoesius.
Pro Annalibus5 tuis curam nunquam depono, caeterum lectioni eorum tantum temporis, quantum vellem impendere, res forenses, quibus valde obruor, me non sinunt.
Matenesius6 iam diu a me postulavit, ut tuum exquirerem consilium super casu proposito, qui ipsum vel maxime tangit. Rogo, si quid potes viro bono et amico, operam ut des.
Iunior princeps cum legatis et Arsenio7 iam hic appulit, sed sine sponsa. Pater iam obsidet Geneppam, locum minus nobilem, sed unde nobis magna inferuntur detrimenta.
338
Plura addere angustia me temporis vetat. Fui enim toto die occupatissimus.
Vale cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, X Iunii 1641.
Huic alteri fasciculo insunt Curiae mandata in causa Treseliana,8 quae uxor reserare aut, si placet, Rothomagum mittere potest, ita tamen ut nobis ex relatione tabellarii de missione constet.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Iunii.
En in dorso: 10 Iunii 1641 W. de Groot.9