eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5241. 1641 juni 22. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    De inquinamentis editionis2 dolenda sane res et quae interdum me adigit, ut dubitem num mea amplius Blavianis corrumpenda tradere debeam, praesertim cum mihi videatur aliqua intercessisse non tam Blavii quam operarum eius malitia. Multum nos iuvare potuisset, si voluisset, Vossius.3 Sed excusanda sunt ingenia timidiora. Exceptis Annalibus et historiis nostris,4 quae tibi tantae, quantam indicat epistola tua, curae esse gaudeo, caetera apud quemvis alium recte excudi possent. Paginam Qqq5 recusam recte accepi. Cum Treselio6 uxor iam transegit.

    Legi quaestionem a viro nobili D. Matenesio7 propositam. Optime volo filio eius,8 qui mihi semper voluit optime. Sed, quanquam mihi pridem a foro et rebus fori exulanti facile aliqua obrepere potuit morum oblivio, vix impetraturum puto quod sperat. Ita enim ab omni-

    358

    bus morum peritis didici in feudorum apud Hollandos successionibus eorum duo, qui ad transversos eunt gradus, non ire quidem extra posteros primi investiti, dum aliqui reperiri possunt. Caeterum inter eos posteros proximitatem gradus spectari ad postremum possessorem neque indagari aetatem nisi inter eos, qui ratione ultimi possessoris in pari sunt gradu.

    Rerum prudentes de Anglicani matrimonii9 eventu multum dubitant. Gennepa videtur ad Geldram ducere. Sed multo maiora speraverant Galli.

    Venit ad me Bicheri propinquus Helmontius.10 Salutavit me, ut debuit, et qua debuit humanitate exceptus fuit. Idem eveniet aliis.

    Blondellus,11 minister reformatus, librum edidit de Primatu in ecclesia, cuius pleraque ab eruditis Galliae episcopis multum probantur. Velim inquiras, an spes sit edendi versionem Alcorani Erpeniani12 apud Batavos, si non, an haberi possit exemplar, ut hic editio fiat. Prodiit hic liber Pauli Sirmondi13 de discrimine Dionysii Areopagitae et Dionysii Parisiensis, ubi veterem fabulam bene confutat aitque inter caetera pontificum epistolis, ubi aliquid narrando pronuntiant, tantum esse auctoritatis et fidei, quanta illorum est, qui suggesserint. Est nunc is Sirmondus regis paenitentiarius.

    Scripsi commentatiunculam in Epistolam ad Philemonem,14 ubi occasione iuris dominii in servos tracto, an christiani in imperiis esse possint. Ea libro de Iure belli ac pacis pro mantissa ob quandam argumenti affinitatem adiungi posset, si amici id e re iudicent. Mitto eam, ut D. Utenbogardo15 ostendas eiusque sententiam explores. Vides iam, quantum in me peccaverit qui Blavio ante mea imperia librum de Iure belli ac pacis cum annotatis tradidit.16 Ea res fecit, ut nostra desideria non curaret.

    Consiliarius quidam intimi regis consilii, idem Bearnensis senatus princeps, Petrus de Marca,17 librum edidit de Concordia regni et sacerdotii sive de libertatibus ecclesiae Gallicanae, in quo ostendit neque decreta pontificum obstringere Gallos, nisi recepta sint, neque ullam vim habere rescripta, brevia, bullas, quae cum canonibus in Gallia receptis Galliaeque moribus pugnent. Is liber et a theologis lectus est et regis approbatione editus. Quibus sententiis salvis non video, quid papae auctoritas Galliae aut Galliam imitantibus regnis aliis nocere possit.

    359

    Ad Airam bene res procedunt nec commeatus, qui in castra advehuntur, impedire potuere Lamboius et Bechius.18 Guisius Bruxellis accepit C millia scutatorum. Sedani interim arcta fit annona. Princeps Condaeus it obsessum Colubram. Tarragonam obsidio eximere nititur Fernandinus.19 Decretum, quod de regno Iohannis IV ordines Portugalliae fecere,20 vetitum hic est vendi, quia continet enuntiata quaedam regibus periculosa.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Iunii 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 922 App. no. 552. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 305. Antw. op no. 5224; beantw. d. no. 5257.
    2 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135), met de daarachter afgedrukte traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus, Explicatio Decalogi en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129).
    3 - Gerardus Joannes Vossius.
    4 - Grotius' Annales et historiae (BG no. 741) verscheen bij Blaeu in 1657; zie ook Willems brief, no. 5224.
    5 - Het betreft de drukproef van Grotius' Annotationes (BG no. 1135).
    6 - Daniël Tresel te Rouaan (no. 4995 n. 3) was failliet gegaan.
    7 - Vermoedelijk niet Johan van Mathenes (no. 5224 n. 6).
    8 - Het is niet duidelijk op wie Grotius hier doelt.
    9 - Het huwelijk tussen Willem II en Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    10 - De koopman dr. Gerard van Hellemont (1612-1658) of zijn jongere broer, de jurist dr. Jean van Hellemont (1616-1665). Hun moeder, Dieuwertge Bicker (1584-september 1641) was de oudste zuster van de gebroeders Andries, Jacob, Jan en Cornelis Bicker. Vgl. Elias, Vroedschap I, p. 174v., 485, 510.
    11 - David Blondel, predikant te Houdan (no. 5084 n. 18), wiens De la primauté en l'Eglise kort tevoren was verschenen.
    12 - Thomas Erpenius (1584-1624), professor oosterse talen te Leiden; vgl. NNBW VIII, kol. 495v. Zie over de door hem voorbereide uitgave en vertaling van de koran W.M.C. Juynboll, Zeventiende-eeuwsche beoefenaars v.h. Arabisch in Nederl., p. 110v.
    13 - Jacques Sirmond SJ (1559-1651), Frans kerkhistoricus en biechtvader van Lodewijk XIII, publiceerde zijn Dissertatio in qua Dionysii Parisiensis et Dionysii Areopagitae discrimen ostenditur, Parisiis, apud Sebastianum Cramoisy ..., MDCXLI. Vgl. NBG XLIV, kol. 41vv.; Sommervogel, Bibl. VII, kol. 1237-1261.
    14 - Hugonis Grotii Commentatio in Epistolam Pauli apostoli ad Philemonem (BG no. 1136) werd afgedrukt achter de nieuwe uitgave van De iure belli ac pacis van 1642 (BG no. 571). Grotius schreef deze commentaar naar aanleiding van het traktaat van Nicolaes de Bye, no. 5145.
    15 - Johannes Wtenbogaert.
    16 - De drukkerskopij van de nieuwe uitgave van De iure belli ac pacis (BG no. 571) was Blaeu in handen gegeven door Gerardus Joannes Vossius; zie no. 5120 n. 5.
    17 - Pierre de Marca (1594-1662), president van het parlement van Pau, sinds 1632 geestelijke, in 1642 bisschop van Conserans, later aartsbisschop van Toulouse (1652) en van Parijs (1662); vgl. F. Gaquère, P. de Marca, p. 80-204. Hij publiceerde De concordia sacerdotii et imperii seu de libertatibus ecclesiae Gallicanae, dissertationum libri quatuor ..., tomus primus, Parisiis, sumptibus viduae Ioannis Camusat, ... MDCXLI.
    18 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12) en Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    19 - García de Toledo y Osorio, markies van Villafranca, hertog van Fernandina.
    20 - De Franse vertaling door François de Grenaille, sieur de Chatoumières, van de resolutie van de staten van Portugal dd. 5 maart 1641; zie E. d'Auriac (ed.), Résolution des Etats de Portugal en faveur du roi D. Jean IV ... (Paris 1883).