378
Frater optime,
De impressione tuorum operum,2 postquam haec quae iam carceres mordent3 prodierint, cogitabimus. Ego sicut video Blavium suis studuisse commodis - ideoque postrema per columnas impressisse, ut eadem opera editionem in octavo4 adornaret, quam et absolvit -, ita ab eo aut eius operis quicquam mala fide gestum credere non possum.
Responsum tuum ad quaestionem a D. Matenesio propositam5 communicabo ipsi et, quoniam iam diu lis instituta est, quid ea de re Curia sit decretura, expectabimus. De Alcorani versione Erpeniana6 consulam Golium,7 ubi Lugdunum ivero.
Commentationem in Epistolam ad Philemonem8 accepi et avide perlegi. Placet mihi et materia de servis et quae inde infers de magistratu. Ostendam Utenbogardo,9 quando huc venerit - iam enim Amstelodami est - eiusque sententiam ad te perscribam.
Pro iis, quae de Aira, Guisio aliisque novis scribis, gratias habeo. Hic nihil fere est, nisi quod princeps se ad Geneppam ita munivit, quasi de Breda ageretur,10 neque minus pro castello laborant hostes, qui iam munitiones nostras accessere, sed strenue repulsi sunt. Interea bene se obsessi defendunt.
Ex Anglia intelligimus nondum ibi consilescere turbas, inter nobiles et plebem dissensum esse super ordinis episcopalis abrogatione, exercitus nondum dimitti et pecuniam, qua stipendia solvantur, deesse, quare argentum a civibus corrogari, quod pignoris loco Scotis detur. En, quo discordia cives perduxit miseros!
Inter schedia patris11 repperi hoc, cuius exemplum mitto chirographum. Est id beneficium a maioribus profectum ex familia Heemskerkia, quod iam ad te ut maiorem natu ex nostra stirpe pertinet. Rogo itaque, intelligam, in quos usus pecuniam erogari velis - est enim piis destinata usibus - et quibus personis. Pater dum vixit reditus annuos cognato Halsio12 assignavit.
Plura iam non habeo hoc solo demto, quod e vivis excessit Mireveldrus,13 pictor magni nominis, in quo cive non parvam iacturam fecit civitas patria.
379
Deus Opt. Max. te, uxorem, liberos diu nobis servet incolumes.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, Calendis Iuliis 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 [sic] Iulii. Overbeeck.14
En in dorso: 1 Iulii 1641 W. de Groot.