Mi frater,
Caetera nostrorum operum2 velim tibi curae sint, ut mea hactenus fuere. Aegre me a suspicionibus libero, quod tam lenta fuerit Annotatorum ad Evangelia et accessionum editio.3 Deinde quorsum ista bicolumnia et mutati typi non satis perspicio.
Scripsit ad me primum Iustus Overbekius, deinde Petri Overbekii vidua.4 Respondi iis, qui literas ferebant, multis me negotiis publicis distrahi, praeterea non haerere memoriae negotii merita; ad te me scripturum, ut ista res amice, quemadmodum inter propinquos decet, transigatur. Id nunc te ut cures rogo.
Si D. Utenbogardus5 putat utiliter edi posse ista ad Philemonem,6 non nolim addi ea nostris de Iure belli ac pacis ob quandam argumenti affinitatem. Exspecto etiam, quid de scripto sororis Blanchiae7 et aliis cognati argumenti faciendum censeas.
Ad Airam satis lente proserpit obsidio. Die 6 Iulii Sedanenses principes Castilionaei8 tenuem valde exercitum ceciderunt. Magna fuit regiorum clades. Dolor tamen non magnus aut cardinali aut principi Condaeo, si verum est, quod hic per urbem spargitur, mortuum esse in eo praelio comitem Suessionensem, magnum decus istarum partium et quo ademto vix est, ut multi illis partibus se aggregent habendi, si id faciant, ex parlamenti Parisiensis decreto pro regis proditoribus et desertoribus patriae.
Elnae arcem in Russinonensi tractu cepere Galli. Obsident adhuc Tarragonam in Catalania, in Italia vero Conisum et Mondevisum.
De beneficio Hemskerckiano9 exspectabo tuum consilium. Facilius enim tibi nosse est, in quem conferri possit reditus ille non sane invidiosus. In Mireveldio10 periit magnum urbi
398
Delphensi decus. Petro11 respondebo, ubi ad me miserit Institutiones iuris Batavici Latine a se versas,12 pridem ipsi iniunctum a me opus.Vale, mi frater, cum matre, uxore, liberis.
Tui amantissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 13 Iulii 1641.