eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5263. 1641 juli 6. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    De Petro2 nihil invenio quod dicam praeter quod dixi. Non possum bene ominari ei, qui pridem adversus imperia et desideria parentum occalluit. Neque velim hanc sancire legem inter meos, ut faciant quod ipsis lubet et nobis displicet spretisque mandatis ratihabitionem extorqueant. Ubi Petrus tamdiu nobis obediens fuerit quam fuit inobsequens, tempus erit, ut ego et mater eius cogitemus, quid ipsi expediat.

    De Spiringio3 gaudeo nihil esse novarum turbarum. Et ipse et Suedi omnes exhibent mihi quae non ego, sed legatio exigit honoris testimonia.

    Quod ad Appendicem4 attinet, puto me sine studio partium accusasse quae accusanda sunt, defendisse quae defendenda, excusasse quae excusari poterant. Si quis aliter sentit, paratus sum de singulis rationes et audire et reddere. Aperte autem ago, quia ita fieri pacis interesse arbitror.

    Strideno et Cloeckio5 atque viris omnibus, qui moderatius sentiunt, a Summo Senatu honorem eum habitum, ut digni habeantur qui amplissimo isti ordini accedant, gaudeo.

    Episcopi6 si a consiliis regis amoveantur, id est a consessibus ordinariis, nihil video mali, dum aliqui sint semper regi ad manum, per quos in iis, quae conscientiam maxime urgent, consulat. Nam ut se rebus seculi abstineant clerici vetustissimus et, ni fallor, optimus est canon. Ex parlamento auferre eos, id sit totam publici regiminis formam convellere. Et in populo Dei Levitica tribus iuxta alias sententiam dixit. De reditibus parum referre arbitror, dum sit unde honeste vivant et quae supersunt ad pios usus, id est in fabricam ecclesiarum, pauperes et captivos.

    Quod tu et Vergoesius7 tantam curam adhibuistis in huius libri accessionumque eius, quae

    385

    omnia inter mea maximi facio, editione,8 gratias ago utrique. Deus, cui servio, reddat vicem. Nunc describo φιλολογικά, quae ad oram corporis Iustinianei annotavi.9 Etiam adiicienda putes novae alicui editioni Corporis an vero seorsim edenda, consilium tuum, quod semper fidelissimum sensi, exposco.

    De Airae obsidione quin bene successura sit, non dubito. Sed Sedanum plus quam creditum fuerat regi exhibet negotii. Habent principes secum plus decem millibus et ad latus exercitum validum sub Lamboio, Gillone Hasio et Gonzaga.10 Dux Lotharingus deposita persona ait se federi cum Gallia facto11 stare non posse. Rex ipse appropinquat iis locis decem millia adiuncturus Castilionaeo12 non satis hactenus habenti virium. Pugnatum tamen saepe. Et Torsiaco depulsus Bulioni miles. Missus cancellarius Galliae13 in parlamento fuit, ut ex captivis inquiratur de consiliis illorum principum; deinde atrox in eos decretum fiat. Nobilium duorum, qui cum turmis suis ad eos principes transierant, bona confiscata, aedes sunt dirutae.

    In Catalania periclitantur a vi Hispanorum Galli. Itaque in illorum auxilium properant relicta Elnae obsidione II millia Gallorum, qui in Ruscinonensi erant tractu.

    Velim officiosissime salutes matrem, uxorem, liberos, amicos.

    Tibi obligatissimus frater,
    H. Grotius.

    6 Iulii 1641.

     

    Poematis meis novis addere poteris, si velis, haec epigrammata.

    Sub tabula reginae Suedorum.

    Regia progenies Gustavis edita magnis Sceptra fero, duris suspicienda Gothis. Virgineo pugnata leget qui praelia iussu, Sanguine me iunctam credit Amazonibus.

    Sub tabula Romae incensae a Nerone.

    Hostica quod Danaum fecit victoria Troiae, Ludens ipse sua fecit in urbe Nero.

    Epitaphium Susannae Reigersbergiae.14

    Nostrorum meritis patre consule, consulis uxor Adieci meritum non leve, nupta semel. Ut nostri memores fuimus sine fine mariti, Veria tu nostri sis sine fine memor.
    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 923 App. no. 554. De alinea ‘De Petro ... expediat’ alleen gedrukt Clavis Epist. Antw. op no. 5245; beantw. d. nos. 5278 en 5290.
    2 - Zie voor de problemen met Pieter de Groot no. 5245.
    3 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag (no. 5000 n. 1). Zie ook nos. 5230 en 5245.
    4 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG nos. 1128 en 1129). Zie ook Willems brief dd. 17 juni, no. 5235.
    5 - Mr. Cornelis van Strijen en mr. Pieter Cloeck (no. 5245 n. 16).
    6 - Namelijk in de anglicaanse kerk.
    7 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    8 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) met de daarachter afgedrukte traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus, Explicatio Decalogi en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129).
    9 - Grotius' Florum sparsio Ad Ius Iustinianeum (BG no. 791), verschenen in 1642.
    10 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12), Gilles de Haes (no. 5041 n. 20) en vermoedelijk Annibale Gonzaga (no. 5217 n. 26).
    11 - Zie voor het verdrag van Karel IV, hertog van Lotharingen, met Lodewijk XIII supra no. 5083 n. 22.
    12 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    13 - Pierre Séguier (no. 5073 n. 17).
    14 - Grotius' schoonzuster Suzanna van Reigersberch (†1 februari 1640); zie ook no. 5218 en n. 11-12. Haar vader was Pieter Jansz. van Reigersberch (†1602), burgemeester van Veere in 1581, 1591, 1597 en 1600; haar man was Anthonie Bloncke (†1622), burgemeester van Veere in 1614-1615.