eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5290. 1641 juli 22. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Amstelodami ut me fuisse scias,2 accipies hodie per Vergoesium3 ultimos tres terniones elenchum locorum sacrae Scripturae et indicem continentes,4 ita ut nihil iam restet praeter errata, quae hoc die Amstelodamo se missurum spopondit Blavius. Exemplaria tua iussi ad te Rothomago mitti, quod hac septimana facturum se dixit typographus. Ea ubi missa fuerint, nisi tu intercedis, possent Annotata tua hic venum exponi. Sed hac de re nuper ad te scripsit5 Vergoesius, quare responsum tuum expectabimus. Moram Blaviorum omnino excusare nescio, nisi quod parvis interim operibus excudendis6 tempus et operarum labores impendisse ex parte sciam, ex parte suspicer. Ipsi de operarum ignavia et transfugiis non vana conqueruntur. Bicolumnia7 inde provenere, quod quaedam ea forma iam ante impresserant et quod ea maxime facit ad adornandam editionem in octavo iisdem typis, quam et ipsam - de Appendice loquor - absolutam habeo.

    Cocceii librum8 magna ex parte perlegi. Video eum cum aliis tuis adversariis subinde pugnare et saepiuscule diversum ab iis sentire, quod ipsum ad refutationem sternit gradum. In expositione loci Geneseos, qui Iacobi prophetiam continet,9 videtur mihi nimium largiri iu-

    416

    daeis et, ut vere dicam, nugari. Tu siquid illi particulariter vis reponere, posset illud subtexi Appendici in octavo proditurae, etiam editioni in folio iisdem characteribus posset subnecti posteriorem paginam recudendo, quod facile factu dicit Blavius.

    Editio de Iure belli et pacis10 iam ita urgebitur, ut intra duos tresve menses finem eius promittat Blavius. Ego me illi nihil tuorum concrediturum dixi, antequam et ista editio et Notae in Lucanum11 sint absolutae. Epistola ad Philemonem12 placet Utenbogardo13 eamque aut seorsim excudi aut etiam libris de Iure belli subiungi posse putat. Vidit eam et Vossius14 et probat, sed ille vix putat epistolam istam eius operis partem facere posse. Ego eam describendam ipsi reliqui; neque enim typographi tuo apographo bene possent uti. Ipse Vossius ad te mittet sua de origine Idol[ol]atriae15 cum eo titulo, qui tibi debetur, de quo eum serio monui, si responsum habere desiderat.

    De Annotatis ad Vetus Testamentum16 nihil quod dicam habeo, nisi hoc unum, manere hic etiamnum Manassem,17 qui correctioni Hebraeorum vacare posset. Sed sane liber ille paucos est reperturus emtores, nisi Hebraeorum et Graecorum fiat versio, qu(ae) cui committi possit non video; nam et Manasses, utpote iudaeus, suspectus est et rari hic sunt qui Hebraice, ut decet, calleant. Graecorum quidem versio a Brenio18 fieri posset et ad te corrigenda mitti, sed ea res non parum temporis desiderat et sine tuo apographo expediri nequit. Vellet Blavius et Graeca in Annotatis ad N.T. verti, ut secundam editionem eo pacto reddat commendatiorem, qua de re quid sentias fac sciam.

    Poemata tua quod attinet, dicit Blavius divendita ea, quae impressit olim Sacra,19 sibi quam maxime ex usu videri fieri novam editionem omnium poematum tuorum in duodecimo,20 ut nuper sua edidit Heinsius,21 quare rogat, indices, quaenam ex veteri editione denuo imprimi et tuis novis adiungi velis. Sin minus id consilium placet, libenter vel sola nova impri-

    417

    met, caeterum priora vix amplius extare atque ideo recudenda asserit. Est enim nullius momenti et mendis scatet atque ideo legi non meretur Vogeliana editio.22 Cogita quaeso, an priora poemata relegere et corrigere an aliqua quae minus improbes seligere velis. Alioqui certo scias, ubi nova poemata a Blavio edentur, alium quempiam eadem forma et priora editurum.

    Anthologiam23 an hic an Parisiis imprimi velis, cogita. Blavius sane operam offert. Sed an satis correcta futura sit editio et iis quos tu requiris characteribus, dubitare me facit hominis ingenium, qui impensarum parcus est suumque potius quaestum quam gloriam auctoris quaerit.

    De Historia24 quid et quando volueris, statues. Hoofdius25 sane sua ab initio motuum ad mortem Wilhelmi principis iam iussit imprimi stilo Belgico valde duro. Inter alia et hoc occurrit: ‘dat vrouwe Maria van Bur(go)ndiën nyet mans genoech en was om de saecken van 't land te redderen.’

    Pro litteris VI Iulii ad me datis26 et arresto parlamenti transmisso gratias habeo. De Overbequii negotio27 meminero et, si fieri potest, viam concordiae tentabo.

    Illud interea pene oblitus eram me valde desiderare ex te intelligere, quales tuae sint in Corpus Iustinianaeum notae philologicae,28 quarum proxime meministi. Nam iudicare - quando et molem et institutum tuum ignoro - non possum, an eas seorsim edi expediat. Nemo iam in his partibus Corpus edit, sed Blavius non alienus est ab adornanda nova editione in folio cum notis Gothofredi29 et tuis aliorumque, si qui quid in ea re praestiterint.30

    Nemo me de editione libri a Blonckia compositi31 compellavit nisi tu per litteras. Ego, qui librum non vidi, de ea re consilium dare non valeo.

    418

    Filium maiorem32 e clade Castelionaea salvum evasisse gaudeo. Impedimentorum iactura etsi damno constat, resarciri tamen potest. De minore,33 qui et ipse pugnae haud levi interfuit, nihil habemus novi. Medius34 se iam parat ad absolvendas Institutiones tuas iuris Batavici, ut diligentiam tibi suam probet et cupita35 aliquando potiatur.

    Pro novis ad me perscriptis gratias habeo. Hic nihil fere habemus, nisi quod ad Geneppam calide pugnatur. Cecidit his diebus tribunus Hugenius.36 Interea aut hoc vertente mense aut paulo post castellum in potestate principis fore speramus. Illud dolet, quod Amstelodami inter Bickerum et Oetgesium37 dissidia et exinde factiones invalescere intelligo, quod nisi sopiatur magnum reipublicae praeiudicium allaturum est.

    Iam manum tollam de tabula teque divinae protectioni cum uxore et liberis per preces commendare non desinam. Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Hagae, XXII Iulii 1641.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Iulii. En: 30 quaterniones in Flor. sparsione.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 203. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5274 en, tezamen met no. 5278, op no. 5263; beantw. d. no. 5303.
    2 - Zie ook no. 5278.
    3 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    4 - De katernen H, I en K (tweede nummering) van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    5 - De brief van Van der Goes ontbreekt.
    6 - Onder andere de bij Blaeu gedrukte Christus patiens van Caspar Barlaeus; vgl. no. 5135 n. 12.
    7 - Grotius' Appendix de Antichristo is inderdaad gedrukt als aanhangsel bij zijn Annotationes in libros Evangeliorum in twee kolommen in folio (BG no. 1129), terwijl hetzelfde zetsel is gebruikt voor een uitgave in 8o (BG no. 1128).
    8 - Johannes Cocceius had tegen Grotius' Commentatio de Antichristo (BG no. 1100) in juni 1641 doen verschijnen: Brevis repetitio quorundam illustrium locorum Veteris et Novi Testamenti...; zie voor de volledige titel no. 5278 n. 2. Zie voor andere tegenstanders van Grotius BG no. 1100 rem. 5.
    9 - Genesis 28, 10-15.
    10 - BG no. 571; de uitgave verscheen bij Blaeu in maart 1642.
    11 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    12 - Grotius' Commentatio in Epistolam Pauli apostoli ad Philemonem (BG no. 1136), afgedrukt achterin de uitgave van De iure belli ac pacis van 1642 (BG no. 571).
    13 - Johannes Wtenbogaert (no. 5139 n. 1).
    14 - Gerardus Joannes Vossius.
    15 - Vossius' De Theologia gentili, et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI. Het werk bereikte Grotius vermoedelijk pas in 1642; zie Grotius' brief aan Vossius dd. 10 mei 1642, Epist., p. 709 no. 1573, en Vossius' antwoord dd. 17 juni 1642, Vossii Epist. I, p. 444 no. 457. Een gedeelte van Vossius' werk werd echter in oktober 1641 reeds in Frankrijk gelezen; vgl. Bots-Leroy (eds.), Corresp. Rivet-Sarrau I, p. 12, Sarrau aan Rivet dd. 11 oktober 1641. Grotius stond erop dat Vossius hem in zijn brieven de verschuldigde titulatuur (‘titulus’) verleende; zie ook supra no. 5039.
    16 - BG no. 1137; het werk verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs.
    17 - Menasseh ben Israël (1604-1657), Portugees-joods geleerde te Amsterdam. Vgl. C. Roth, Life of Menasseh ben Israel (1934); L. en R. Fuks, in: Quaerendo XI(1981), p. 34-45. In 1640 overwoog hij nog zich in Brazilië te vestigen; vgl. no. 4464 in fine (dl. XI).
    18 - Daniël de Breen (Brenius), theoloog te Amsterdam (no. 4998 n. 13). Zie voor de Latijnse vertaling van de citaten supra no. 5039 n. 27.
    19 - Hugonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt tragoedia eiusdem Christus patiens et sacri argumenti alia, ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora, Amsterdami, apud Guilielmum Blaeu, MDCXXXV (BG no. 157 - in 4o); bovendien had Blaeu in hetzelfde jaar een heruitgave in 12o doen verschijnen (BG no. 159). Zie ook supra no. 5084.
    20 - De bedoelde uitgave van Grotius' Poemata kwam niet tot stand (no. 4995 n. 12).
    21 - Danielis Heinsii Poemata auctiora, editore Nicolao Heinsio, Dan. fil., Lugduni Batavor., apud Francis. Hegerum. a.o MDCXL; met aparte paginering volgt: Danielis Heinsii Poemata Graeca et e Graecis Latine reddita, diverso tempore ac aetate conscripta, quibus Adoptivorum liber accedit, Lugd. Bat., ex officina Francisci Hegeri, MDCXL.
    22 - BG no. 2; de uitgave was in 1639 verzorgd door Hieronymus de Vogel te Leiden, echter tegen Grotius' wens.
    23 - BG no. 534; het werk verscheen tenslotte pas in 1795-1822.
    24 - Grotius' Annales et historiae...(BG no. 741) verscheen pas in 1657 bij Blaeu.
    25 - De Neederlandsche Histoorien van Pieter Cornelisz. Hooft verscheen in 1642 bij Lodewijk Elzevier in Amsterdam. Zie betreffende de vorderingen met de uitgave van dit werk Van Tricht (ed.), Briefw. Hooft III, Register i.v. De door Willem hier aangehaalde plaats heb ik in het werk niet teruggevonden.
    26 - No. 5263.
    27 - Zie no. 5274 en n. 4.
    28 - Grotius' Florum sparsio ad Ius Iustinianeum (BG no. 791). Zie ook supra no. 5263 en infra, Grotius' notitie op de onderhavige brief en zijn antwoord, no. 5303.
    29 - Denis Godefroy (1549-1622); vgl. DBF XVI, kol. 437v. Hij gaf in 1583 te Genève uit: Corpvs Iuris Civilis ... authore Dionysio Gothofredo I.C. ... accessit vice lexici et repertorii duplex verborum et rerum commentarius.
    30 - Deze eerste volledige uitgave van het Corpus iuris civilis in de Republiek verscheen in 1663: Corpus iuris civilis, Pandectis ad Florentinum archetypum expressis, Institutionibus, Codice et Novellis addito textu Graeco, ut et in Digestis et Codice, legibus et constitutionibus Graecis, cum optimis quibusque editionibus collatis. Cum notis integris repetitae quintum praelectionis Dionysii Gothofredi IC. ... Denique, lectiones variae et Notae selectae Augustini, Bellonii, Goveani, Cuiacii, Duareni, Russardi, Hottomanni, Contii, Roberti, Raevardi, Charondae, Grotii, Salmasii et aliorum. Opera et studio Simonis van Leeuwen IC. Lugd. Bat., Amstelodami, apud Ioannem Blaeu, Ludovicum et Danielem Elzevirios; Lugd. Batavorum, apud Franciscum Hackium. MDCLXIII. Cum privilegio S.C. Maiestatis. Een gegraveerde titelpagina kondigde het werk aan als Corpus iuris civilis, cum D. Gothofredi et aliorum notis postrema editio omnibus prioribus auctior et emendatior, en in het Typographi ad lectorem werd onder meer meegedeeld: ‘Iam ante viginti et quod excedit annos inter praestantiores nostri temporis in Hollandia typographos aliquoties actum fuit de nova Iuris Corporis Gothofrediani editione facienda ...’
    31 - Suzanna van Reigersberch, weduwe van Anthonie Bloncke. Haar geschrift over de weduwstaat is niet teruggevonden; zie ook no. 5218 en n. 11-12.
    32 - Cornelis. Hij had in de slag bij La Marfée op 6 juli meegevochten onder Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, en was daarbij ‘alles quidt geworden’; vgl. Rogge (ed.), Br. M. v. Reigersb., p. 241 no. 74, Maria aan Nicolaes van Reigersberch dd. 21 [oktober 1641].
    33 - Dirk. Hij had deelgenomen aan de slag bij Wolfenbüttel op 29 juni; zie bijlage no. 30.
    34 - Pieter. Zijn Latijnse vertaling van Grotius' Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd (BG no. 757) is vermoedelijk nooit voltooid. Hij was in 1636 aan dit werk begonnen; vgl. nos. 2544 en 2548 (dl. VII).
    35 - Zie no. 5245. In plaats van het voorafgaande ‘probet’ geeft het hs. ten onrechte: probat.
    36 - Kolonel Johan Huygens (†19 of 20 juli 1641). Vgl. Van der Aa, VIII, p. 1529; Ten Raa-De Bas, Staatsche leger IV, p. 123, 231.
    37 - Zie voor de vete tussen de familie Bicker en Anthony Oetgens van Waveren, Elias, Regenten-patriciaat, p. 103-106.