eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5235. 1641 juni 17. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    De rebus Petri2 quid decreturus sis, avebo intelligere. Spiringianum negotium3 iam con-

    350

    quiescit. Expectabo, quid ad illam ad Croesium epistolam4 responsurus sis, quanquam ex his, quae iam scribis,5 satis intelligo, quo res ista loco sit, neque Croesium in culpa esse, sed potius eius praeceptorem,6 quod bene habet. Caeterum iterum rogo, ne suspicionibus nimis indulgeas aut nequid eius alii, priusquam res explorata sit, persentiscant.

    De editione Annotatorum cum annexis7 nihil iam scribo. Scribet enim copiose qui eam ob rem Amstelodami fuit Vergoesius,8 de cuius fide et diligentia scio te non dubitare. Monuerunt me nuper per epistolam aliqui e remonstrantibus, qui Amstelodami sunt, conquerentes in postremo tuo tractatu9 multa esse, quae papistae aliovorsum quam tu ea scripsisti detorturi sint, quibus ego omnino non respondi.

    In Anglia rem etiamnum valde esse intricatam ex omnium litteris constat, novam illic regiminis formam cudi ad exemplum regni Laconici puto. Parlamentarii si se separent, deputatos suos Londini relinquent paulo post tempore iterum conventuri ad eum, quem hic Ordines observant, modum. Scoti commune religionis, commune belli et pacis, commune et omnium foederum negotium cum Anglia sibi esse velle asserunt, sed ea lege, ut non ipsi Anglis, sed Angli ipsis accedan(t). Ita iam omnes illic Σκοτίζειν incipiunt. Ferunt et Scoti prae se magnum in Gallos odium ob vectigalia, quibus ab omni antiquitate exemti fuere, iam a se exacta et vindictam minantur.

    Princeps Auriacus cum toto exercitu Geneppae castellum obsidet, munitum sane locum et tribus circiter militum millibus insessum atque ideo expugnationis non ita facilis.

    Vale et a matre, uxore, liberis meis salve, cum uxore, filia10 et reliquis illic amicis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Hagae, XVII Iunii 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Iunii.

    En in dorso: 17 Iunii 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 198. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5218; beantw. d. no. 5250.
    2 - Grotius' tweede zoon, Pieter; zie ook nos. 5200 en 5245.
    3 - Een klerk van de Zweedse resident te Den Haag, Petter Spiring Silvercrona, had Grotius' titulatuur niet correct aangegeven; vgl. no. 5188, postscriptum.
    4 - Vermoedelijk Lars Jespersson Kruus die zich te Parijs bevond (no. 5132 n. 3). Het betreft hier een brief van Spiring aan Kruus; vgl. no. 5209.
    5 - No. 5218.
    6 - De hofmeester Johan Weidenhain (no. 5218 n. 9).
    7 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) met de daarachter afgedrukte traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus, Explicatio Decalogi en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129).
    8 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 14). Zijn correspondentie met Grotius van 1641 ontbreekt.
    9 - Wellicht betreft het hier de afzonderlijke uitgave in 8o van Grotius' Appendix de Antichristo (BG no. 1128); zie aangaande deze uitgave ook Willems brief dd. 1 juli 1641, no. 5257. De brief van de remonstranten aan Willem is niet teruggevonden.
    10 - Van Grotius' kinderen bevond alleen Cornelia zich bij haar ouders te Parijs.