eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5250. 1641 juni 29. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    De rebus Petri2 decrevi nihil addere ad ea, quae scripsi antehac. Vereor ne perpetuae suae inobedientiae paenas luat aliquando.

    Gaudeo brevi finem habitura nostra illa tamdiu tracta quae ad Evangelia3 annotavimus. Non miror remonstrantium quosdam scribere quae scribis.4 Fieri potest, ut ego in nonnullis

    371

    rebus aliter sentiam quam ipsi, nec id mirum, cum ego vetera soleam laudare aut in optimam partem interpretari, illorum autem nonnullis aliqua adhaereant de magistris, sub quibus olim vixere. Praeterea fieri et hoc potest, ut pro ecclesiae romanae decretis ea habeant, quae sunt aliquorum nec eruditissimorum. Caeterum qui pacem optant, ut ego facio, non debent omnia, quae in controversiam trahi possunt, ἐξονυχίζειν.

    Recte iudicas Anglos in regno vetere novam moliri rempublicam. Ita homines sub religionis nomine factiosi alibi evertunt, alibi constituunt regna. Miror non illud, esse homines qui libertatem quam dominatum malint, sed esse quibus nuper repertum ecclesiae regimen sordeat prae illo, quod per orientem non minus quam per occidentem tam diu receptum fuit, ut quidem ego censeo, Christo et apostolis auctoribus.

    Gennepam iam captam credimus avemusque scire, quid deinde coepturi sint Batavi.

    Dixit mihi aliquoties magnus cancellarius5 Spiringium eo esse ingenio, ut quosdam, a quibus laesus non est, sibi velit esse inimicos, quod inimicitias eorum sibi speret esse utiles. Aliquid tale in nostro negotio latuisse plane credo.

    Aira machinis oppugnatur. Ante exitum Iulii, puto, Gallorum erit; nam cardinalis Hispanus frustra oppugnavit castra.

    Dux Lotharingius hic suspectus esse incipit. Saepe iussus non iunxit se Castilionaeo,6 qui propterea Lamboio7 ad Arlonum se ponente et Sedanum perductis novis per Guisium auxiliis utrinque sibi metuens concessit trans Mosam relictis citra flumen qui castella coepta perficerent custodirentque. Factis autem evanidis cum Bulionio de pace colloquiis iussit rex omnia hostilia in Sedanum agitari. Pecuniam autem exercitui ducis Lotharingi destinatam dari vetuit.

    In Catalania terra marique damnum accepere Galli; in Ruscinonensi tractu et in Italia nihil ferme agitur. Marchio Bressaeus8 it cum viginti navibus in Portugalliam, nisi malus aliquis nuntius iter impediat. Metuitur ei regno.

    Rogo meo nomine salutes obsequentissime matrem, observantissime et amicissime uxorem tuam, liberos, cognatos et amicos.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    29 Iunii 1641.

     

    Crusius cum inspectore9 in Italiam abiit. Nihil mihi locuti sunt de Spiringii epistola. Ex Hambraeo10 intellexi esse satis incivilem. Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ.11

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 922 App. no. 553. Antw. op no. 5235; beantw. d. no. 5267.
    2 - Grotius' tweede zoon, Pieter.
    3 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    4 - Zie no. 5235.
    5 - Axel Oxenstierna. Grotius spreekt hier over de periode 1634-1635. Petter Spiring Silvercrona (no. 5000 n. 1) rapporteerde in deze jaren aan Oxenstierna over financiële kwesties in Duitsland.
    6 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    7 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    8 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    9 - Lars Jespersson Kruus (no. 5132 n. 3) met zijn hofmeester Johan Weidenhain. Zie ook no. 5235.
    10 - De lutherse predikant Jonas Hambraeus (no. 5218 n. 7).
    11 - Herodotus, VI, 129.