292
Mi frater,
Gratias ago, quod in editionibus meorum curare vis, ut observetur ordo mihi destinatus.2 Accepi postrema Iohannis, de Antichristo et de Operibus ac fide. Errata transmisi. Error ille a Blavianis commissus operis, de quo scribitis tu et Vergoesius,3 vereor, ne arcani consilii aliquid tegat. Nunquam id facturus fuisset Blavius, nisi exemplum de Annotatis in Iure belli ac pacis4 ante tempus ei tradidisset Vossius. Faciendum est quod fieri poterit, ut prodeat opus et ut quatuor accessiones avelli nequeant. Unam adhuc additiunculam ad Appendicem mitto ad Vergoesium.
De Petro quod scripseram,5 hanc habebat causam, quod neminem puto Delphis ad reipublicae partem aliquam admitti, qui non remonstrantium coetus deserat. Id autem facere honoris causa, ubi eum coetum caeteris meliorem iudices, non est viri pii. Deinde ego eum hominem pigrum et parvi profectus in vastissimo iuris studio ad munus adsessoris fungendum idoneum non iudico. De matrimonio quae sint cogitanda, vos nostis melius. Graswinckelio et Vergoesiae6 felices opto nuptias.
Hic res Sedanensis nos cruciat. Bapalmam Galli obsident. Vidit me Windenbanchius,7 vir magni iudicii. Exspectamus tria ex Anglia: iudicium de praefecto Hiberniae, de archiepiscopo8 et de transvectione pactae iuvenis Arausionensis.9
In Portugallia coniuratum fuit in novum regem.10 Undecim ex proceribus supplicio affecti. In Catalania a Motta Odincurtio11 caesi octingenti.
Eporedia12 in Italia an adhuc obsideatur, incertum est. Princeps enim Thomas prope castra posuit. Fossanum frustra a Sabaudo cardinali tentatum. Ruscinonensi comitatui famem facit archiepiscopus Burdegalensis.13 Rex Galliae ad sui tutelam exercitum habebit ad Laodunum. Suppetiae mittuntur Pedemontano exercitui et alteri, qui sub duce Carolo et Halerio14
293
ad quindecim millia nunc facit, Erlacho15 etiam aliquid. Rex edicto16 vetuit pecora extra regnum ferri; item instrumenta et iumenta ruris in debitum privatum aut fiscale capi.Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
18 Maii 1641.
Scripsit uxor ad te de titulo mihi dato in epistolis Spiringii.17 Fieri potest, ut error sit scribae Germani, qui Excellentiae titulum sumunt pro titulo doctoris. Sed hic est titulus principum.
Venit ad notitiam meam facti species, quam mitto.18 Ea tangit senatorem quendam Stockholmiae ac proinde Suediam aliquo modo. An in eo negotio quiescere debeam an me movere, velim instrui D. Spiringii consilio, quia ex Suedia nulla ea de re mandata accepi.