Illustris domine,
Bannerii2 morbum spero ipsi ad meliorem valetudinem fore, praesertim cum et intermittens esse dicatur febris et in ver inciderit. Multas video in eum consurgere hostium copias, sed quibus ipse parem se iudicet, quandoquidem Stalhansium3 ad se non vocat. Praeliorum quidem incerta parti quidem utrique metuenda sunt, sed magis, ni fallor, nostrae ut in alieno solo bellanti et urbes habenti infestas plerasque. Multi hic existimant imperatorem oblivionis decretum nonnihil attemperaturum desideriis Lunaeburgici Hassicaeque,4 ut eos a nobis abducat; quod forte non esset extra omnem metum, si Bannerii exercitus illorum terris iterum gravis esse incipiat. Certe ita nunc bellum geritur, ut magno in odio sint arma Suedica.
De Dano sic existimo eum in proposito suo pertinaciter institurum fuisse, nisi turbata esset Hispania, unde pecuniariam opem sperabat. Nunc cum ibi fons liberalitatis magis magisque exarescat, pro tempore vota sua contrahet aut in aliud differet tempus. Puto Arnimium5 id moliturum, ut imperator regi illi aliquid concedendo Danum, si fieri potest, sibi adiungat; si id fieri non potest, quemadmodum nec posse arbitror, ut specie tuendae quietis ad Albim et Visurgim Suedicis copiis quantum potest terrarum subtrahat.
In Anglia quid constituturum sit parlamentum super Palatino negotio, avide exspecto. Non video autem, quomodo magni aliquid aggredi possint dissidentes Angli a Scotis, utrique a rege, praeterea nobilitas Anglica a plebe. Vidi Windebanckium;6 vir est prudens et modestus. Praefecti Hyberniae7 magnum ingenium et ipse et alii praedicant.
Eporediae8 obsidio maneat an deserta sit a Gallis, dubitant rumores, sed in Belgico fine
291
Bapalma ab iisdem Gallis coepit obsideri. Omnia hoc anno egregia sperari possent, nisi interveniret nubes illa Sedanensis. Rex novo edicto9 vetuit, ne pecudes ullae extra Galliam exportentur. Solebant multum portari Sedanum et inde hostibus vendi. Nunc Sedanenses milites, quas per commercium habere non possunt, pecudes vi de Gallico solo abripiunt negantes et se et oppidanos a fame aliter defendi posse. Quae consilia agitent iuvenes isti principes,10 non satis intelligo. Nam si civile bellum a se putant in Gallia posse suscitari, vereor, ne sibi publicoque noceant. Ac praeterea satis est virium regi ad motuum talium semina opprimenda. De induciis Galli non cogitant; in Batavis forte quidam, sed eas cogitationes intercidit novum, ut puto, cum Gallia fedus.11Portugalli ab antiquo ventosi satis sunt, parum solidi in consiliis ipsorum. Iam si externa auxilia tarde adventant, metuendum est, ne damni aliquid res illorum per novitatem infirmae accipiant cunctis Hispaniae regnis propere in eos incursuris, ut belli alioqui in aeternum ituri materiam evellant.
An perfectum sit in Suedia fedus, quod cuderant D. Salvius et D. Davausius,12 nescio, sed futuram arbitror.
Habitatio Lugdunensis13 ut ill. Dom. vestrae feliciter eveniat, opto. Lugduno autem de tali hospite gratulor et qui ibi sunt literatis de tam literata consuetudine.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII Maii MDCXLI.
In Catalania Motta Odincurtius14 octingentis Castellanorum interfectis reliquos Tortosam redegit. Cardinalis Sabaudus Fossanum obsidere frustra speravit. Ruscinonensi comitatui arctos commeatus facit Burdegalensis archiepiscopus.15 Mittitur miles ad ducem Carolum, qui cum Hallerio16 XV iam habet millia, et in Pedemontanam regionem et ad Erlachium.17 Rex praeter eos, qui Samaram18 transiere, exercitum apud Laodunum habet ad sui suorumque tutelam. Seditiones hic graviter puniuntur. Regius exercitus, qui trans Samaram est, machinas habet centum. Qui ad Siciliam regendam a rege Hispano missus est,19 secum habet XVC millia scutatorum.
In margine in de copie te Uppsala: MP.