275
Frater optime,
Ex novissimis tuis litteris2 satis intelligo, quo ordine tua in posterum excudi velis, et, ut id exacte curetur, in me mora non erit. Quo loco sit editio Annotatorum cum annexis3 ipse iam una nobiscum scies, quippe qui iam proxime impressa usque ad litteram B acceperis, si modo quae Blavius per nuntium ante octiduum misit bene sint curata. Caeterum indicavimus ego et Vergoesius4 Blavio non placere nobis quod alio charactere impressus sit libellus de Antichristo, alio item, et quidem per columnas, de Fide et operibus et quod titulus novus alteri libello sit praefixus contra tuam nostramque intentionem, saepe illi et viva voce et per litteras declaratam. Sed ipse nihil nobis respondet, scripsit autem antea id se inscio, dum frater5 aegrotat, ab operis male gestum; remedium autem adhiberi posse, si titulus alter rumpatur et primae Annotatorum paginae, quae titulum praefert, inseratur adiunctos huic editioni tres tractatus cum Appendice.6 Haec utut mihi non placent, non video tamen aliud huic malo melius remedium.
De Petro7 iam nihil scribam, quia cum senatore8 de tota re hac septimana agere decrevi. Interea nescio, cur eum dicas Dei negotia ad res humanas accommodare, nisi forte hoc in eo culpas, quod semel aut bis Gallicae interfuit concioni; quod liberum et ipsi et aliis et ab ipsis concionatoribus quandoque usurpatur.
Princeps9 quid iam novi occepturus sit, brevi intelligemus et quo casura sit ea, quae in Anglia paratur catastrophe. Uxori rogo me iam excuses, quod non scribam. Interea indices rogo nos hoc agere, ut hac septimana Graswinkelii cum Vergoesia pacta nuptialia10 conscribamus et exinde ante huius mensis exitum nuptias celebremus.
Salutat te mater nostra et uxor mea cum liberis.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, VI Maii 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Maii 1641.
En in dorso: 6 Maii 1641 W. de Groot.