eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4551. [1640] maart 10. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Octiduum est quod Amstelodamo Hagam reversus sum, eodem quidem die quo tabellarius hinc ad vos proficiscitur, sed sero nimis ad curandas literas.

    In hunc itaque diem exspectandum mihi fuit, ut ea quae ibi peregi significarem.

    Locutus Amstelodami sum cum D.o Vossio2, Corcelio3, Blawio4. Vidi ibi libros tuos de Iure Belli ac Pacis5, quos postremo ad D.um Vossium misisti.

    Obiit illi, dum Amstelodami essem, filia unica6 ex morbillis. Itaque non potui, quantum volebam, cum eo de tuis postea edendis agere. Blavius etiam Cornelius, nempe ille, qui typographiae curam gerit, uxorem nuperrime nuptam7 amisit eodem tempore.

    Promisit tamen ille sine mora tua de Fide et operibus8 in lucem proditura.

    Spero accepisse te iam ea de Antichristo9, quorum duo exempla Amstelodamo ad te data sunt. Accepimus et ea, quae ad Decalogum10 notasti curabimusque eadem cura eorum editionem. Velim interim, quandoquidem, quo alia edi cupis, satis norimus, ut de numero exemplorum quae tibi dari cupis, propius scribas, ut de eo cum Blavio conveniam.

    Heufdium11 allocutus sum de apochis aut subscribtionibus D. Berkelii12, sed ille iam eas Naeldwikio13 tradidisse se affirmabat. Operae pretium tamen erit, sive apud Rolandum14 sive apud alios, ubi eiusmodi forte aliquid etiamnum latet, omnia perscrutari; nobis

    130

    enim nihil tale in manibus est. Etiam consilium illud, in quo de holographo testamento apud institutum reperto nobis indicare puto non ex re futurum.

    Omnes nostri te salutant.

    Deus, venerande parens, tibi in omnibus fortunet.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., X Mart. MDCXXXIX.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Martii.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr. De datering in 1639 door Pieter de Groot is onjuist, wat blijkt uit de beide in deze brief genoemde sterfgevallen (Johanna Vossius stierf op 3 maart 1640 en de vrouw van Cornelis Blaeu, met wie deze in november 1639 was gehuwd, in 1640) en uit de mededelingen omtrent De Antichristo, De fide et operibus en de Decalogus.
    2 - Gerardus Johannes Vossius.
    3 - Etienne de Courcelles.
    4 - Dr. Johan Blaeu of Cornelis Blaeu.
    5 - Voor de volledige titel zie no. 4453, n. 8. Grotius had geannoteerde exemplaren van vroegere edities aan G.J. Vossius toegezonden; vgl. no. 4409 (dl. X).
    6 - Johanna Vossius († 3 maart 1640).
    7 - Elisabeth van Hoorn.
    8 - Zie voor de volledige titel no. 4453, n. 4.
    9 - Zie voor de volledige titel no. 4453, n. 2.
    10 - Zie voor de volledige titel no. 4453, n. 7.
    11 - Matthias Hoeufft, bankier te Amsterdam, neef en vertegenwoordiger van de Parijse bankier Johan Hoeufft.
    12 - Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel en Rodenrijs.
    13 - Adriaen van Naeltwijck.
    14 - Mogelijk de griffier van het Hof van Holland, Cornelis Roelants.