eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5217. 1641 juni 8. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    De Bannerio2 video hic esse veneni suspicionem exhausti tempore, quo Scawenburgicus et Hassicus princeps3 mortem biberunt. Si tam diu haesit visceribus lues infesta, difficulter avelli poterit.

    328

    Multum vereor, ne illa in Suedia cunctatio super federe4 et aliqua imperatoris concessio Lunaeburgicam domum a nobis abstrahat. De Bavari5 morbo periculoso rumores hic sunt. Dicitur autem hoc tempore valde concors esse imperatori.

    Praeter Lamboium6 alias e Germania copias ire in Belgicam rumor hic etiam est. Marescallus Castilionaeus7 sex secum habens millia iverat quidem in loca illa, in quibus se cum duce Lotharingo et Hallerio8 coniungeret sperabaturque nova obsidio Theodonisvillae. Sed multum vereor, ne motus Sedanensis eum retrahat magis magisque procedens.

    Audimus Sedanum vocatos a comite Suessionensi eos, quos pridem rege ita volente a se dimiserat, Ibarram et Varicarvillam.9 Ducem Bulionium esse Namurci cum titulo marescalli imperii, data ei bona quae Henrici Bergensis10 fuerant, data ei septingenta quinquaginta florenorum millia scriptumque a rege Hispaniae ad cardinalem fratrem, ut undecunque corrasa pecunia ipsi sociisque eius traderetur. Itaque dilectus pro iis fiunt in agro Coloniensi. Belgicae autem urbes ad paratum armorum ac commeatuum ipsis patent et Germani quidam ductores deserta regis militia ob mercedes non solutas ad eos conferunt sese, quos inter dicitur esse baro Degenfeldius,11 quod sane nolim. Ita concitatos apud se motus rex Hispaniae paribus, si potest, per Galliam motibus ulciscetur.

    Sunt apud Ambianum rex et cardinalis. De obsidione Airae bene speratur, quanquam aliquid militis ab hoste intravit et defenditur oppidum propugnaculis novem, lunatis autem operibus septem. Sed videntur de ea tuenda desperare hostes ideoque Vinsam munire in proximo, quae ipsis in posterum Airae sit loco, viamque Gallis in Belgicam ea ex parte praecludat.

    De rebus Portugallicis non optime hic iudicatur, quandoquidem quotidie apparet pecuniam ipsis deesse ac proinde et externum militem, in quo solo spes esse potest propter indigenae militis imperitiam imbelliamque.12

    De Catalanicis rebus post captam a Gallis Constantinam nihil audimus. Sed in Ruscinonensem comitatum, ubi esuriri scripseram,13 invecti sunt commeatus mari; quod quia non prohibuit archiepiscopus Burdegalensis,14 succensit ei Condaeus princeps.

    Constantinopoli iam erit, ut puto, Persa legatus15 omnia, quae pacem turbare possent, amputaturus maximisque muneribus aulam sibi devincturus. Contra Asacum mittitur exerci-

    329

    tus sub Gusteimo,16 Silestriae praefecto, mittitur et classis. Scripserat Tartarus Precopensis17 Moscovitam tuendae urbi contraxisse peditum XXV millia. Transilvanus18 autem filio principatus successionem parans nullam spem certam acceperat, sed prout se geret filius, ita gratiam relaturum.

    Nobilissimo filio19 ill. Dom. vestrae iter in Suediam felix ac bonum in mandatis negotiis successum ex animo precor.

    Vidi suprema verba comitis Staffordii.20 Vidi regis pro eius vita submissas admodum preces.21 Vidi responsum parlamenti satis minax et intelligo etiam hoc regi extortum, ne parlamentum nisi ubi velit discedere iubeatur, quod additum concessui facto antehac, ut ipsis etiam rege non convocante coire liceat, magnos gradus facit ad rempublicam libertati quam regno propiorem. Quam ad rem an semper duratura sit regis patientia, ambigi potest. Et de matrimonio, quamdiu sponsa22 mare non transit, nihil certi quod augurer video. Quam tenuis autem futura sit per Germaniam Britanniae in tribus sui partibus turbatae auctoritas, quae pacatis regnorum rebus non magna ibidem fuit, quis non videat? Itaque electori Palatino23 domuique eius hoc quidem tempore spem nullam video, praeter istam τῶν ἀπορήτων πόρον εὗρε Θεός.24 Is tranquillitatem istam, qua nunc fruitur ill. Dom. vestra, diuturnam faxit.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8 Iunii 1641.

     

    Qui Airam introiere, sunt ferme ducenti; omne praesidium ad mille ducentos. Dux Bulionius in aperto est cum sex millibus. Ei se opponit Surdiacus25 cum parte copiarum Castilionaei et castella quaedam contra Sedanum facit. Castilionaeus autem ipse in finem ivit Lucemburgicum. Lamboius octo millia habet. Sunt cum eo Gonzaga26 cum tribus, Gillo Hasius27 cum duobus millibus.

    Quem mihi commendaverat ill. Dom. vestra iuvenem,28 bene collocavi idem facturus de aliis, quos ab ea diligi cognovero, ut sane debeo.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 5/15 Iunii a.o1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 284. Gedrukt Epist., p. 678 no. 1497. De uitgave der Epist. geeft ten onrechte als aanhef van de brief: Excellentissime et illustrissime domine. Zie ook no. 5060 n. 1.
    2 - Johan Gustavsson Banér was op 20 mei te Halberstadt overleden.
    3 - Otto V, graaf zu Holstein-Schaumburg-Pinneberg, en Christian van Hessen-Kassel waren in november 1640 overleden na een diner in Hildesheim; vgl. Theatr. Eur. IV, p. 179B.
    4 - Te Hamburg was tussen eind maart en medio mei 1641 onderhandeld over opname van Braunschweig-Lüneburg in het Frans-Zweedse verdrag; zie ook no. 5140 n. 5.
    5 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    6 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    7 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk (no. 5119 n. 3).
    8 - Karel IV, hertog van Lotharingen, en François de l'Hospital, sieur du Hallier (no. 5083 n. 25). Thionville was in 1639 tevergeefs belegerd door Manasse de Pas, markies van Feuquières (†13 maart 1640).
    9 - Henri d'Escars, sieur de Saint-Ibar, en Charles de Valliquierville (1600-1665). Vgl. Tallemant des Réaux, Historiettes (ed. A. Adam) I, p. 936; II, p. 1286v.; Pintard, Libertinage érudit, p. 369vv.
    10 - Hendrick, graaf van den Bergh (1573-1638); hij had de Spaanse dienst in 1632 verlaten. Vgl. BNB II, kol. 189-205.
    11 - Christoph Martin, vrijheer van Degenfeld (no. 5215 n. 11); zie over Grotius' contact met hem ook dl. XI, Register i.v. Andere berichten over Degenfeld supra no. 5215.
    12 - Vgl. Aulus Gellius, Noctes Atticae V, 5, 5 en Macrobius, Saturnalia II, 2, 3: ignaviam imbelliamque militum. In de copie te Uppsala ontbreekt ‘imbelliamque’.
    13 - No. 5205 dd. 1 juni 1641, postscriptum. In plaats van het volgende ‘invecti’ geeft de uitgave der Epist.: aucti.
    14 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27). Enige Spaanse schepen hadden ongehinderd voedselvoorraden naar Collioure kunnen brengen; zie daarover de brieven van de prins van Condé en van de commissaris René de Voyer d'Argenson van 23-28 mei 1641, Sue (ed.), Corresp. Escoubleau de Sourdis II, p. 602-607.
    15 - Ibrahim khan. Grotius ontleende het volgende nieuws vermoedelijk aan de brief met bijlage van C. Marin dd. 23 mei 1641, no. 5193.
    16 - Hussein pasja. De vorm ‘Gusteimo’ berust wellicht op een verschrijving.
    17 - Behadir-Ghiraï.
    18 - Georg I Rákoczí (†1648), vorst van Zevenburgen, werd in 1648 opgevolgd door zijn zoon Georg II (1621-1661).
    19 - Joachim IV Camerarius (no. 5026 n. 8); zie over zijn reis naar Zweden Friedr. H. Schubert, L. Camerarius, p. 408v.
    20 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, was op 22 mei onthoofd. Zie voor een verslag van zijn executie bijv. Knuttel, Cat. v. pamfl. nos. 4737-4741; Aitzema, II, (f.o), p. 743-746; zijn laatste woorden bijv. in Nalson (ed.), Impartial collection II, p. 199vv.
    21 - Brief van Karel I aan het parlement dd. 11/21 mei 1641; vgl. Gardiner, Hist. England IX, p. 367v. In Grotius' nagelaten papieren bevindt zich een Franse vertaling van de brief met het antwoord erop van het parlement; copie Stockholm, RA, Gallica 10, Handl. tillh. Hugo Grotii beskickning 1639-1641.
    22 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    23 - Karl Ludwig van de Palts.
    24 - Vgl. Euripides, Alcestis 1162, Andromache 1287, Bacchae 1391, Helena 1691, Medea 1418.
    25 - Charles d'Escoubleau, markies van Sourdis (no. 5151 n. 9).
    26 - Vermoedelijk Annibale (1602-1669), markies Gonzaga, kolonel in keizerlijke dienst; vgl. Wrede, Geschichte k. und k. Wehrmacht II, p. 108.
    27 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    28 - Niet geïdentificeerd.