Illustris domine,
Duplex bonum accepit Suedia in valetudine meliore Banerii et in Arnhimii morte.2 Rebus autem nostris satis bene adhuc euntibus non puto multos fore, qui ab his ad imperatorem transfugiant. Ratisbonae esse intelligimus Enckefortium, Hatsfeldium3, alios; Glenium4 ad Rhenum ire, Gillonem Hasium5 Crucenacum versus.
Dux Longavillanus dixit mihi se in Germaniam ire, sed prius ruri percuraturum se valetudinem, id est, ut puto, exspectaturum mandata pro temporum usu. Erlachius6 videtur moliri aliquid. Exiit enim Brisaco cum copiarum parte. Dux Carolus7 habere creditur ter mille equites, pedites quinquies mille. In eius gratiam restituitur in bona Elbovius8 et in matrimonium cum fratre regio princeps Margarita.9 Posset autem Castilionaeus10 se iungere cum duce Carolo, nisi maneret a Sedano metus agente Guisio Bruxellis, Namurci, ut hic fama est, Bulionio cum uxore.11 Videntur bellum civile sperare ex cardinalis odio. Habent tria millia et quingentos equites, pedites totidem. Sed quid haec ad regios exercitus? Sollicitarunt etiam fratrem regium, sed is cuncta sibi comperta regi detexit missique sunt in carcerem qui se ei negotio immiscuerant.
314
Ad Airam bene res procedunt. Muniuntur castra, facilis est annona, incipiunt opera, caesi aut fusi sexcenti hostium, qui in urbem ingredi frustra speraverant. Non videtur Gallos diu tractura ea obsidio, qua peracta interiora Belgicae petituros se dicunt paratos praelio, famem quoque facturos urbibus, modo Batavi paria ex sua parte praestent.
In Italia pugnatum est; qua fortuna, nondum scimus, nisi quod dicunt non minus Chivasii obsidium dereliquisse principem Thomam et Hispanos quam Gallos Eporediae.12 Additur pridem sine stipendiis esse Hispanos, equitatum vero eorum plane exhaustum.
In Ruscinonensem comitatum irruet princeps Condaeus. De Catalania vero in Arragoniam deduxisse exercitum dicuntur Hispani relictis praesidiis Taragonae et Constantinae. Missae ad archiepiscopum Burdegalensem13 tres naves longae, ad Harcurtium14 tria militum millia. Omnia essent in spe optima extra illum, quem dixi, metum a Sedano.
Interdictum papae adversus Lucenses15 suspensum manet ad tempus aliquod. Nihil ibi poterit papa tuentibus civitatem Hispano et Ethrusco. Rex reginae matri16 offert aut reditum mutata familia aut sedem, ubi minus suspecta vivat.
De federe Suedos inter et Gallos17 puto et ego confectum negotium, sed famam spargi, quasi ad pacem usque communem id duraturum esset territandis hostibus; caeterum in arcano pepigisse Suedos; si res Germaniae meliorem in statum restituantur, sibi ut pacem facere liceat. Nam Galliam regentium quin intersit bellum manere quam diutissime, dubitari non debet. Forte et rex Angliae nihil peccasset, si pridem bello externo antevertisset domesticos motus. Nunc infesti exercitus, audaces seditiones, tristia supplicia quem exitum sint habitura, perobscurum est. Electori certe Palatino18 haec omnia incommode eveniunt. Proposita ad pacis colloquia loci mutatio19 mihi non aliud videtur adferre commodum quam quod minus longa erunt intervalla inter Suedorum et Gallorum legatos. De Iohannis Waertii20 morte nihil hic audimus. Sed cum magno dolore libertatem suam differri queritur Hornius.21
Transmarinae Portugallorum provinciae videntur adhuc aut Castellanis adhaerere aut dubitare. Ex bonis malisve domi successibus pendebunt et externae res. Putatur hic in Suediam iturus qui nunc in Dania est a Portugallia legatus.22 Miror autem et episcopum,23 qui hac transiit, ire Romam cum legati titulo, priusquam constet, an eum ut talem recipere audeat papa. Periculosum autem est pati status controversiam in ea aula, unde omnia ferme Italorum iudicia pendent.
Deus et publicis rebus et privatim ill. Dom. vestrae largiatur salutaria.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, Calendis Iuniis MDCXLI.
315
Rumores hic sunt de capta Constantina24, de Theodonisvilla obsidenda a duce Lotharingo et Castilionaeo, de fame Hispanorum in Ruscinonensi tractu.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 8 Iunii st.n. 1641.