eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5450. 1641 november 1. Aan D. Petavius.1

    Reverende admodum domine,

    Plurimas comitati tuae gratias debeo, quod eorum quae ad Vetus Testamentum notavi-

    609

    mus2 inspectionem sibi gravem esse noluerit, quod exactiorem lectionem mandaverit iis, quibus plus erat otii, et quod commendatione sua provehere hoc opus voluerit. Nunc, cum videam viam aliquam evulgandi eius operis, rogo te, ut cum primum poterit cum monitis ad me redeat. Ubi descripta erit pars altera, in qua nunc laboratur, audebo iterum laboribus tuis quanquam et gravissimis et utilissimis intervenire et uti humanitate tam obvia.

    Tuarum virtutum admirator
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Novembribus anni MDCXLI.

    Notes



    1 - Hs. New York, Pierpont Morgan Libr., MA 2128. Gedrukt Epist., p. 694 no. 1534; Epist. ad Gall., p. 471 no. 203. Zie over Dionysius Petavius SJ no. 5408 n. 1.
    2 - BG no. 1137; Grotius had het eerste deel van zijn manuscript op 8 oktober aan Petavius gezonden, zie no. 5408. Het werk verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs.