eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    20

    5547. 1642 januari [11]. Van G. Rosenhane.1

    Excellentissime domine legate,

    Si forte recordari poterit Excellentia vestra, ut ante menses aliquot saepius me scripturum pollicitus sum,2 non dubito quin admiretur tantam eius rei dilationem. Neque opus excusatione ratus sum, quamdiu anne potius excusandum esset quod scribo incertum est. Is enim dignitatis Exc. vestrae respectus est, ut nunquam non verear an ullum meum officium Exc. vestrae satis dignum esse possit.

    Nunc vero tam quia literas promisi quam quod addixi amicitiam, obligatum me sentio ad scribendum, cum id se obtulerit in quo referendo Exc. vestrae vix me ingratum fore speraverim. Scio equidem eam Exc. vestrae esse providentiam, cum ipsa tanta fiducia atque constantia morum naturam et ingenia hominum longo usu ac experientia didicerit, ut neque de se sentiant neque loquantur fere homines quod ante non cogitarit. Neque ego nescio eam Exc. vestrae esse conscientiam, ut non multum curet quid dicatur. Quoniam tamen fieri non potest quin aliquando aliorum de nobis iudicium sit, quod non sper(a)vimus, aut iucundum sui fama frui, velim hisce indicare, qua occasione Exc. vestrae nomen nuper apud nos crebrius fuerit vulgari rumore memoratum. Forte viderunt nonnulli Exc. vestrae Notata ad Consultationem Cassandri;3 hi ut interpretantur, omnino Exc. vestram romanam religionem profiteri asserunt tantoque hoc magis admirandum ferunt, cum hactenus nemo nostratium non putaverit magis Exc. vestram inclinasse ad nostram, nunc in ea aetate post tot honores in tanta securitate tanquam mutasse fidei opinionem. Si novit Exc. vestra, quae res sit religio, qui circa eam hominum affectus, et si nostros homines novit praeter meam relationem, iam audit eorum voces et opiniones, videt primum obstupentes tanquam erepto quodam fulcro quo fides eorum sustentabatur, videt suspicantes se ductam persuasionibus aut fecisse ratione utilis aut per speciem. Convenit me tacere de toto, silere tamen non possum, quomodo admirentur plurimum multi, quare caput ecclesiae romanum papam concesserit. Hos scilicet qui tot praeclara et insignia scripta Exc. vestrae pura ac emendata approbarunt, nullum ego ferre iudicium potui neque, si possem, aliud dicerem quam Exc. vestram optime scire quid faciat et virum tantae eruditionis nisi in gravissima ac probatissima culpa non esse reprehendendum.

    Proinde si adhuc Exc. vestrae curae me honorari suis literis permitterent, obnixe eam obsecrarem, dignaretur me informare ac praecipere, quem in modum discur[r]entibus istis respondeam. Certe habebo aliquid quo iis os obtrudi potest.

    Secundum tot priores meas protestationes, quando vita suppetit, nihil charius aut dulcius mihi erit quam humilibus meis obsequiis grate Excellentiae vestrae inservire posse,

    Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
    Gustavus Rosenhane.

    Stokholmiae, hoc [...] die Ianuarii 1642.

    21

    Adres: A son Excellence, monsieur Hugues de Grot, ambassadeur ordinaire de sa Majesté de Suede vers le roy tres chrestien, presentement à Paris. 13 s.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Martii.

    En in dorso: Ian. 1642 Rosenhan.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 17, 8. Eigenh. oorspr. (‘hoc die Ianuarii 1642’, aanduiding van de maand in oude stijl, d.w.z. dat de brief geschreven moet zijn tussen 11 januari en 10 februari 1642). Beantw. d. no. 5646. Gustaf Rosenhane (1619-1684) was de jongste broer van de Zweedse diplomaat Schering Rosenhane (1609-1663) en van Johan Rosenhane (1611-1661), hofmeester van de latere Karel X van Zweden. Tezamen met Johan Rosenhane volgde hij in 1638-1640 Karel Gustaaf tijdens diens ‘tour’ door Europa. Later kreeg Gustaf Rosenhane bekendheid als de eerste Zweedse dichter van sonnetten naar het voorbeeld van Petrarca en Ronsard. Vgl. BLS XII, p. 218-228; Ernst Meyer, G. Rosenhane, diss. Uppsala 1888; B. Sundborg, in Lychnos(1954-1955), p. 203-266.
    2 - Brief no. 5355, dd. 7 september 1641 (dl. XII).
    3 - Grotius' Annotata ad Consultationem Cassandri (BG no. 1165) waren in september 1641 op kosten van de auteur gedrukt in een oplage van ca. 50 exemplaren; vgl. Bots-Leroy, Corresp. Rivet-Sarrau I, p. 26.