Excellentissime et illustrissime domine,
Rex2 quanquam non satis firma valetudine - lienosus esse dicitur - iter suscipit, quod alii versus Italiam, alii versus Hispaniam futurum putant, plerique Lugdunum ubi rex venerit, ibi fore ut consilium capiatur. Fecit rex testamentum, quod et ipsum occultatur. Qui ad Italiae fines iter hoc dirigi putant, ii suspicantur in arcano regem aliquid cum pontifice struere, qui pontifex magnum nunc exercitum habet et in Helvetiis praeterea militem scribit.
Mirantur hic omnes, qua spe fultus rex Britanniae tantum subito animorum sumserit ut sex summae in parlamento auctoritatis viros apud ipsum parlamentum proditionis reos fecerit. Eos autem omnes audimus semet subduxisse cognitioni, cum rex se nihil nisi legibus acturum diceret. Dicitur Scotia offendi hoc regis facto et in Anglia partes fieri. Hibernicos autem motus crescere.
Non sunt acceptae ab Hispano quas Gallia obtulit in comitatu Burgundiae inducias, quod eas longiores velint. Itaque facile fieri posset, ut illuc pars belli incumbat. Regi aderit Mileraius et vicecomes Turenae. It in Italiam Bulionius. Harcurtius ad Belgicum finem imperaturus creditur. Ad Hohentwilam Sparrius munitiones facere pergit. Erlachius contra in propinquo
55
habet equites mille et quingentos, pedites totidem. In Catalania praepollent hostes. In Ruscinonensem tractum XL centuriae e Languedocia mittuntur. Audimus Melonem receptum in praefecturam Belgicae, Leopoldum vero futurum Toleti archiepiscopum. Quae circum Batavos et alibi in Germania geruntur, rectius scribent qui iis locis sunt propiores.Deus, [etc.].
Lutetiae, XVI/XXVI Ianuarii anno 1642.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Iter regis, et testamentum. Anglica. Varia nova.