108
Frater optime,
Narravit mihi Elzevirius iam a se imprimi refutationem tuorum Annotatorum in Cassandrum a viro apprime docto et, ut ipse loquebatur, moderato conscriptam, et quidem hoc pacto ut singulis Annotatorum tuorum capitibus singulares subiiciantur Animadversiones. Sperat Elzevirius id opus tribus aut ad summum quattuor septimanis proditurum et vigintiquinque circiter quaterniones impleturum promisitque mihi inter primos exemplar, quod ut quamprimum accipias curabo. Auctoris nomen ex aliis intellexi. Est enim ipse Rivetus, quemadmodum familiares eius asseverant, et ego, quatenus e verbis Elzevirii coniecturam facere possum, non dubito.2
Prodierunt hic nuper opuscula Triglandii in quarto, cum titulo valde prodigioso,3 qui in hoc sculptus erat ut editioni in folio praeponeretur, quod tamen factum non est. Is titulus prae se fert Triglandii scribentis speciem et Religionis ab una et Mauritii armati ab altera parte astantium, ex adverso vero Episcopii aliorumque et imprimis Utenbogardi, altera manu aquam, altera ignem gestantis, et domini Oldenbarneveldii ignem ventilantis effigiem aliaque eius generis probra. Eum titulum editioni eorundem opusculorum in quarto quidam typographus praeposuit cum explicatione mysteriorum inibi contentorum, cui opposuit hanc suam declarationem Triglandius. Eamque hac quam vides epistola refutavit ignotus quispiam, quam in hoc mitto ut ridiculae disputationis momenta tempore antequadragesimali4 ridendi tibi praebeant materiam. Amstelodamo nullas accepi litteras, quare iam quod scribam non habeo.
Cladem ad Perpinianum video in Gallicis novis incrustari. Hibernorum quae mittis postulata et hic vidimus.5 Hic omnes favent puritanis et vix quisquam reperiri potest, qui non male iudicet de Hibernorum causa et actionibus. Interim res Angliae pessimo sunt loco, nobilium in parlamento consessus scissus in partes duas, quarum altera, triginta tres scilicet primarii nobiles, plebis petitionibus subscribit,6 ut omnia regni oppida munita et castella tradantur in
109
manus eorum quos parlamentum ad id idoneos iudicabit,7 altera - triginta octo sunt itidem nobiles quos inter Arundelius8 - iis petitionibus, ut regiae maiestati nimis detrahentibus, adversatur.9 Quo tandem ea res eruptura sit videbimus. Interim regina cum filiabus10 huc ventura creditur et in dies expectatur.Filius minor iam ad exercitum rediit. Centuria eius Kempae est praesidiaria.11 Pro filio medio iterum intercedo, ut cum pace tua ei inire liceat matrimonium cum filia non indecora nec indecorae familiae et fortunae et a dotibus animi bene instructa, cui iam se despondit.12
Amstelodami editur Jacobo Laurentio ministro auctore liber cum titulo hoc: ‘Grotius papissans’.13 Unde, ut ex ungue leonem, reliqua facile diiudicabis. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIV Februarii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Martii.
En in dorso: 24 Febr. 1642 W. de Groot.