Mi frater,
Poterunt et Morellius hic et Blavius illic vendere Consultationem Cassandri cum annexis.2 Quo plura sunt exempla, eo magis legetur liber, si quid iudico, hoc tempore utilissimus.
Galli cladem accepere ad Perpinianum. Ea an quid mutatura sit in regis consiliis, videbimus.
Semina ad christianam concordiam iacere quisque debemus, dum vivimus, εὐϰαίϱως ἀϰαίϱως, ad messem perventura, ubi Deus voluerit, qui saepe per malos hominum conatus sua bona consulta exsequitur et ϑεϱαπείαν facit δι᾽ ἐναντίων. Quod et nunc fieri poterit, ubi coeperit ἐν παϱαϰμῇ esse morbus iste calvinisticus, qui ultra iam quo procedat non habet.
91
De Anthologia3 quae dicis videntur mihi probabilia. Itaque remittes ad nos librum, ubi primum poteris tuto. Exempla Iuris belli ac pacis4 exspectabo et editiones tum Notarum ad Lucanum,5 tum παϱαλιπομένων ποιηματίων.
Amstelodamo gratulor de consulibus bonis.6 Deus diu servet in optimis consiliis ultimos Batavorum.
Mitto tibi Hibernorum postulata,7 quae hic favorabiliter accipiuntur. Quid apud vos prudentes de iis iudicent, avebo cognoscere. Ad Perpinianum8 Galli caesi sunt. Periere ferme bis mille. In urbem invecti ab Hispanis milites et commeatus. Quo rex accepto hoc nuntio iturus sit, coniectabimus ubi Lugdunum venerit.
Deus te cum matre, uxore, liberis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Februarii 1642.
Cardinalis9 Bichius iam Aquas Sextias advenit legatus a papa commendandae pacis causa. Lucernenses, Abbaticellani et Friburgenses in Helvetiis dilectum Gallis non permittunt. Astrologi bella Helvetiis praedicunt.