Venerande parens,
Litteras tuas datas XXVIII Maij2 recte accepi; pro iis et pro tot tuis curis gratias ago maximas neque desinam ullis parcere studiis, quibus aliquando tot immensis benefactis animum non ingratum praestare queam.
Bene adhuc se habere ducis Vinariensis3 exercitum gaudeo, tum quod ab ejus fortuna et Suedica dependeat salus et amborum fratrum4, quorum quae jam una mihi restat gratissima est memoria, spes paene omnis promotus. Quod et fratri minori scribis oblatos fuisse a duce honores militares lubens cum omnibus amicis intellexi; neque minus dolui ob majoris fratris fortunam Basiliae adhuc morantis, cui procul dubio multum temporis et quidem pretiosissimi inter expectandum peribit.
Literas tuas ad D. Vossium5, Salmasium6 aliosque recte curabimus mitti.
276
Ego eas omnes mihi descripsi, quod non parvi eas, et praesertim quae ad D. Salmasium ibant, momenti crederem. Precor, ut quascunque in posterum similis argumenti ad haec loca transmiseris, eas esse apertas velis.Chartas meas cum Anthologiis7 et Historia8 etiam tua jam accepi, quam uni D. Vossio, ut mandasti, ostendam. Chartulam unicam desidero illam nempe inscriptam nominibus I.C.torum, quibus me uti cupiebas maxime. Precor ut, siquid eorum tibi occurrat, ejus esse me participem non deneges.
Princeps Arausionensis9 cum omnibus suis copiis adhuc Lithoiae moratur neque brevi inde profecturus creditur, praesertim cum jam Gallicum retro cessisse exercitum hic fama est.
Deum precor, venerande parens, ut tibi, matri, sorori10, omnia ex voto procedant.
Tibi obedientissimus filius,
P. Grotius.
Hagae Comitis, VIII Maij MDCXXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Iunij.