Excellentissime atque Illustrissime Domme,
Nudiustertius ad me venit D. Chavigniacus2, ad cujus colloquium etiam D. Schmalchium3 advocavi.
303
Dixit missum instrumentum, quo rata rex4 habet pacta Wismariensia et Hamburgensia5; missam etiam schedam cambialem ad solvendam, quae hoc mense debetur, pecuniam, de qua pecunia quid futurum arbitrer, scripsi antehac6, qua debeo fide.
De Guebriani7 ad ducem Bernhardum8 adventu dicebat vera; de ducis Longavillani9 copiis quae vera vellem.
Ut ad nostrum negotium ventum est, dicebat eam, quam posceremus, indutiarum tempore pecuniam esse haud dubie nimiam. Posse dari CCC millia florenorum annua, quod ego in tantis impensis quasi nihil esse dixi, rogatusque ultima promere addidi per mandata nobis non licere minore contentos esse quam quod manente bello promissum foret. Repetivi quae de10 damnosissima locorum custodia dixeram antehac11 et de exemplo valde simili indutiarum Batavicarum. Ostendi nobis etiam majus periculum fore, quod mare intercederet non semper pervium.
De Pomerania iniquum judicabat neque a rege honeste proponi hostibus posse, ut, quae nos hosti, hostis nobis eripuisset, ea per indutias ad nos redirent.
Ego Pomeraniae possessionem alterius esse generis dixi quam ea, quae sola vi niterentur. Fulciri eam pactis cum principe populoque initis12. Regem ipsum per Rorteium13 huic se curae obtulisse. Non habere nos causas, cur indutiarum appetentes essemus, nisi quod regis amici consilia etiam cum nostro incommodo non nimis magno parati essemus sequi. At nisi et pecunia suppeteret alendis praesidiis et Pomerania integra penes nos maneret reditusque iis, quos in Pomerania et in Mecklenburgico solo haberemus, indutias nobis intutas fore.
Ad cetera, quae scripto nostro continebantur, delapso sermone ipsi, si de pecunia transactum foret, videbatur nulla ultra pactione inter nos opus neque posse regem se adstringere, ne indutias nisi illis, quae proponeremus, obtentis faceret.
Ego vero regessi jam et nos regi Galliae et regem nobis obligatum, ne indutias nisi communi consensu faceremus. Antequam vero rectores Suediae14 dispicere possint, an utiles regno Suediae indutiae sint futurae, certos eos esse debere de iis rebus, quae, si adessent, bonas indutias, si vero abessent, malas nobis facere possent. Esse tamen discrimen inter ea, quae a rege solo penderent, et inter ea, ad quae hostium consensus desideraretur. Illa plane praestanda; in his vero laborandum, quantum fieri possit; et haec ipsa esse duplicia, aut enim ad indutias aut ad pacem pertinere. E re autem esse nostra scire, quid a rege sperandum habeamus, si ad pacem veniendum sit, ut de eo edocti rectius judicare possemus, an indutiae, quae ad pacem ducunt, amplectendae nobis sint necne.
304
Tandem post multum sermonem ita discessum est, ut diceret se id, quod regi videretur, comprehensurum scripto nobisque traditurum. Hoc ergo nunc exspectandum est.
Quanquam vero dixit Chavigniacus, ne Gallos quidem indutias expetituros, nisi ea unica ad pacem esset via, ego tamen ita arbitror pacem ab ipsis non optari, indutias ideo sumi, quod et regem et Galliam omnem belli taedeat et crescens reginae15 auctoritas bellum diutius trahi vix sinat. Haec incumbens ipsis necessitas efficiet, ni fallor, ut, si in postulatis perstemus, multa eorum simus impetraturi.
Miror dici a D. Schmalchio, quominus hinc avocer, Gallis negari ultra non posse, cum nuper admodum ad me venerit D. Feuquerius16 cardinalis17 jussu dixeritque mihi antehac eos laborasse, ut hinc tollerer, quod metuerent, ne faciendo foederi obstarem; nunc eo confecto me etiam, quod non ignorarent, adjutore non modo se non optare, ut hinc auferar, sed et, si quid ipsorum preces valerent, oraturos, ut hic relinquar. Ego vero neque palpo neque metu patiar me a recto tramite abstrahi consciusque impleti officii me meaque omnia Deo ac Tuae Sublimitati permittam.
Venetus legatus18 ad me satisfactum misit significavitque, si quid peccatum esset, non id dolo malo admissum, sed errore aut inconsiderantia. Admittam hanc purgationem et eum adibo colamque amicitiam, si per ipsum liceat. Vere affirmare possum fugientem me offensarum esse quantum quisquam nec quicquam fecisse aut facere nisi ex praecedentibus parium exemplis. Interim video saepe astu quodam tendi mihi laqueos, ut aut in friguscula quaedam cum amicis incidam pertendendo aut, si quid concessero, trudar in praeceps, ubi nusquam consistendi sit locus. Si explorata mihi in singulis talibus esset Tuae Sublimitatis voluntas, eam pro lege sequerer. Nunc cum tanta sint locorum, tanta temporum intervalla ad mores receptos et aliorum exempla me converto.
Chevreusia19 ut in Hispanica aula regnavit ita in Anglia nunc regnat ingenii non minore quam corporis venustate. Cardinalis metuens, ne illa Angliam ad Hispano utilia trahat, literis suis eam in Galliam revocat comibus verbis minas addens futurum ut, ni veniat, absens citetur damneturque.
Castilionaeum20 fama quidem fert obsidionem moliri Atrebatum oppidi aut Hesdini aut Audomari; sed exercitus aegre ad decem millia perveniens aegre nos magni aliquid sinit sperare.
D. Mullerus21 paucos adhuc dies a duce Bernhardo detinetur. Auxilia, quae cum Guebriano venere, tria millia esse scribit egregii militis. Ipse dux Basilaeae fuit hostique dixit se ire obviam praemissis jam machinis et parte copiarum in agrum Wirtenbergicum. Lauffenburgum et Rinfeldum munit. Obsidium Offenburgi aut Kisingae agitat, Brisaco famem facturus intensiorem. Scripsere ad eum
305
Bohemiae regina22 et elector Palatinus23. Si quid adversi eveniat duci, non aberunt a periculo protestantes Helvetii idque prospicientes consulunt, quantum possunt, suae tutelae.Apud Rhaetos ecclesiarum pastores protestantes, quod in Valle Telina videant sua sacra non restitui, ad Gallicam amicitiam respicere incipiunt, sed et pactis et largiendo praepollet adhuc Hispanus24. Laudo carmen, quod viator nuper transiens in summo jugo scripsit:
Indomiti Rhaeti, quis vos superaret, in istis Montibus, externum si vos non perderet aurum?Aurachum a Tubatelo25 captum jam constat, sed arcem ab hoste defendi postremae literae dicebant.
Pater Josephus26 valde aegrotat commotus ob negatam purpuram. Pontifex27 ultra spem medicorum vivit hactenus, sed in apoplecticum malum recidit magno infirmi corporis documento.
Et Joannes Waertius28 et Eckenfortius29 rege ita petente huc mittuntur custodiendi in carcere sylvae Vincennensis et aut ad conventiones faciendas profuturi aut certe non nocituri, dum bellum manet.
Legatus Angliae ordinarius30 multum me rogavit, Palatinum ut negotium Sublimitati Tuae commendarem ostendens bellam nunc esse occasionem illigandae Galliae bono protestantium haud facile redituram, si hoc tempus effluat. Dixi ego facile conventurum inter D. Roum31 et D. Salvium32, si velint Angli jam nunc inire societatem, non eam ostentare tantum suspensam ab incerto conditionis eventu.
Hic meae est vitae tenor: in ea, quae sciri possunt, inquiro diligenter, ea, quae sciri non possunt, conjectura persequor; quod a negotiis vacat temporis impendo scrutandis Sueonum, Gotthorum, Vandalorumque antiquitatibus33. Jamque adeo eam, quam Tua Sublimitas vidit, praefationem34 multis auxi testimoniis, quae facem allucent latitanti historiae.
Det mihi Deus, ut videam florere diu, Illustrissime Domine, regnum reginamque35 et Sublimitatem Tuam et his meam operam approbem.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Maji 1638.
306
Jam nunc intelligo ex destinatis Lafortio36 copiis equites MCC, cohortes octo ad Castilionaeum missas. Pecuniam autem nostram non per Heufdium37, qui onus id defugit, sed per Rembulietum38 curari. Eorum, quos Galli in Leodiensi agro collegerant, militum equites mille Sedanum venere. Sequitur pars caetera. Erunt sub imperio Brezaei39.
Princeps Casimirus40 Genua in Hispaniam profectus est.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.