Praestantissime Domine,
Multum tibi debeo et pro literis, quas 25 Novembris V. Cal.2 ad me dedisti, et pro iis, quae accedunt, exemplis duorum foederum Britannicorum3. Legi utrumque. In priori pro nobis nihil, contra nos forte quaedam. Alterius foederis conditio, a qua pendet, insperabilis4 est. Et si sperari potest, impleri nequit sine nostro damno. Captiones praeterea videor mihi videre5 non paucas. Numquam
40
facturos aliter credidi rectores nostros6 quam nunc faciunt, quum testudineo eunt gradu, eo sane justius, quod ipsi Britanni, quorum proximos haec res tangit maxime, nihil admodum properant speculantes, quid ferant tempora, ut Veneti, quibus nunc cum imperatore7 et Hispano8 belle convenit.Epistolas ad te meas posthac recta Hamburgum ad Verpoortium9 mittam idque jam facere coepi. Quas ad M.10 D. cancellarium11 scribo, soleo per D. Spiringium12 curare. Spero nihil penes ipsum peccatum iri, quominus quam celerrime curentur. Nam his talibus, ut scis, literis, multum utilitatis nec parum gratiae adimit mora.
Scripsi antehac13 putare me, de quibus scribis, Tartaros esse Tauroscythas illos Euxini accolas, apud quos qui fuere14 motus, eos jam decedisse omnesque in Turcae15 repositos16 clientelam ex Constantinopolitanis literis disco. Ragoscio (?)17 etiam nunc male cum ea aula convenit, quae, ne de Hungaria, Polonia, Transilvania vexanda cogitet, satis habet negotii ad Persicum accedente Moscovitico bello ob Asachum.
Quid Daniae rex18 fecerit adversus classem Spiringianam19, jam Dantisco didici. Laeta vero commissio Suedis spectantibus.
Videris, credo, formulam sacramenti equitum immaculatae Virginis in Polonia. Nugas quis non putet? sed tales sunt, quae ducant20 seria. Et hoc jam olfacere videntur non protestantes modo, sed et romanensium prudentiores.
Nos recte valemus tibique ac tuis annum hunc precamur felicem, cujus initia hic per ludos jocosque et amores amaenos transeunt21.
Vale, praestantissime domine22.
Tuae Praestantiae addictissimus omni studio
H. Grotius.
Lutetiae, 16 Ianuarii novi. Cal. anni23 1638.
41
Valde solliciti sunt Galli de Curtianis24 mandatis; quotidie me adeunt percunctatores. Puto nunc Suedis evenire quod olim Parthis, de quibus festivum adagium refert Plinius25, quo plus bibissent Scytharum legati, eo plus sitire Parthos26.
Adres: A Monsieur Schmalze, secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède. A Stockholm.
In dorso met andere hand: Hamburg, le 16 Fevrier 1638.