eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3422. 1638 januari 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Manet anxius de regis2 in se3 suaque consilia animo cardinalis4. Ut clavum clavo trudat, veteres Hautefortiae5 amores apud regem resuscitat, quo facilius se Fayettae6, ne in monasterio quidem quiescenti et factioni ejus opponat: succeditque hactenus non male is conatus; ita ut his diebus rex Ruellam iverit ibique apud cardinalem choreis se oblectaverit. Video tamen ita judicare rerum peritos tantas esse tamque validas contra cardinalem molitiones, ut necessario brevi aliqua eventura sit mutatio in hanc vel illam partem.

    Ostendit mihi Venetus legatus7 responsum novum a Caesariana aula8 datum res ibi agenti Venetas9: in quo primum illud observo, duci reipublicaeque Illustrissimi tantum dari titulum, cum Serenissimi dari electoribus10 ab ipso imperatore11 discam ex libello, qui nuper de vita aulaque Ferdinandi II prodiit12. Germaniae principibus perstat, ut hic apparet, imperator non dare tuti itineris literas, itidem ut Batavis Hispanus13. Has vero literas, quas Suedis Batavisque promittit, si velint, imperator, non sinit tradi nisi acceptis Galliae literis pro suis legatis14; quas quidem, id enim ore additum, non alias vult recipere quam eodem tenore, quo patris sui legatis dandae erant, id est, cum pleno nomine imperatoris. Quod si Veneto credendum est, cardinalis id ei nomen, prius quam agi de pace coeperit aut indutiae certe coiërint, dare abnuit perseveratque urgere, ut et pro Germaniae principibus civitatibusque dentur literae ab imperatore pariterque pro

    36

    Batavis ab Hispano. His artibus quanquam belli manentis invidiam alii in alios rejiciunt, tamen de indutiis posse aliquid convenire tanto pontificis15 nisu multi existimant.

    Feuquerius16 fuit apud ducem Bernhardum17, sed sine copiis. Quae ei promittuntur nunc agunt in Borbonio Bassigniacoque agro. Interim nihil agit dux Bernhardus: Lotharingi18 autem equites capta Champlita ad Divionem usque excursitant.

    Vidi tandem mittente ad me D. Smalzio19 duas foederum Britannicorum20 delineationes. In priori nihil video, nobis quod prosit, quod obsit aliquid, nisi propositum dejectos restituendi arctetur ad res vere ac reipsa, non animo tantum et imagine possessas. Posterior non video, quomodo exitum reperire possit tam difficili adjecta conditione. Intercurrunt et passim captiosa quaedam aut ambigua.

    Quae inter Daniae Poloniaeque reges21 gerantur, intellexi rebus, ni fallor, nostris haud incommoda: quale est et illud de sacramento novae militiae Polonicae titulo immaculatae Virginis, quod non miror protestantium quidem omnibus, romanensium vero sapientissimis esse suspectum, tanquam suggestum ab Austriaca domo instrumentum firmandae augendaeque dominationis.

    Calent hic de Curtio22 ut pacem Suedis adferente sermones ingenti Gallorum trepidatione. Ego non desino praedicare fortes in rebus adversis Suedorum animos paratosque etiam nunc ad implenda pacta Wismariensia23; modo quae aequa sunt praestentur.

    De Helvetiis rebus novum conventum24 deque Rhaeticis reditum ab Hispania legatorum25 exspectantibus scribit D. Marinus26, cujus negotia commendarem, nisi satis ipsum sua commendaret diligentia. Galli ut aliquid pro se movere possint nunc apud Rhaetos, non video. Ita jacet eorum per Italiam fama multaque minus socialiter ab eis gesta haerent recenti memoria, ad quae accedit, quod frumentum Rhaeti nisi a Mediolano aut Tirolensi agro habere vix possunt.

    Galli Batavis in his, quae cum Vosbergio27 egere, detraxerunt nonnihil de pecunia per Charnassaeum28 in annum promissa. Sed repensatur id demtis vicissim oneribus cohortium quarundam, quibus ipsi aera praebere de suo tenebantur. Exspectatur hic reditus viri nobilis29, qui cum D. Vosbergio missus est ad principem Arausionensem30, ad capienda in ver, quod venit, consilia. Is princeps et cardinalis Riceliacus utuntur alter altero, sed parum certa amicitae fide.

    37

    De Turca31 manet quae antehac existimatio, implicitum et Persico, nulladum spe pacis ob certamen de Mesopotamia et Moscovitico insuper bello non vacaturum rebus aliis. Ne Polonum quidem habere, quod inde metuat.

    Incitant Galli Helvetios, ut castellum illud Rhaeticum ad Rhenum evertatur; nec tamen multum promovent. At qui res Anglicas ibi agit32 quasi jam facto cum Gallis foedere exquirit, quo itinere in Vallem Telinam miles induci possit, si id usus Rhaeticae libertatis postulet. Idem de Suedis conqueritur eosque ait ideo foederi non accedere, quod lutheranae, ut illi loqui libet, religioni, non etiam reformatae per pacem cautum velint.

    Veneti ab imperatore Hispanoque securi militem stipendiaque imminuunt.

    Archiducissa Claudia33 partes quasdam territorii Wirtenbergici sibi retinet.

    A duce Vinariensi34 in Italiam perfugiunt non pauci incitantibus Helvetiorum pontificiis. Hostis adeo transitum ejus ducis trans Rhenum non metuit, ut illud castellorum maximum, quod Wittewerium dicebatur, diruerit.

    Multa me pro publico sollicitum habent: eoque ardentiùs Deum precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut regno, reginae35, Tuaeque Sublimitati det optima consilia capere, capta bene secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6/16 Januarii 1638.

     

    Observatu ne hoc quidem indignum in responso imperatoris coronae Suedicae, non item reginae fieri mentionem. Nam quod Poloniae regi addit et Suediae titulum, id tralatitium est.

    Comes Hanoviae36 et Solmensis Canbushius37 in arce tenentur inclusi a Ramsaeo38 suspicante aliquid eos in suam moliri fraudem.

    Quod Galli dant Batavis pervenit ad XII C M florenos. Onera detracta non minus efficiunt III C millibus. Ita constat ratio.

    Dux Rohanius39 Venetias it regis concessu.

    Putantur Espernonius40 filiique ejus, Valettae cardinalis41 et dux et Candalius42, non quam possent bene res in Aquitania et ad Belgicum finem gessisse, dum Romae gratias venantur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 394; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 435.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Het woord ‘se’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    4 - De Richelieu.
    5 - Marie d'Hautefort.
    6 - Louise-Angélique Motier de La Fayette.
    7 - Alvise Contarini di Nicolo.
    8 - Zie p. 33.
    9 - Giovanni Battista Ballarino.
    10 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren; Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg; Ferdinand van Beieren, keurvorst van Keulen; Anselm Casimir Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz; Johann Georg, keurvorst van Saksen; Philipp Christoph von Sötern, keurvorst van Trier.
    11 - Ferdinand II.
    12 - Statvs particularis Regiminis S.C. Majestatis Ferdinandi II, 1637.
    13 - Philips IV.
    14 - Hermann von Questenberg en Dr. Johann Krane.
    15 - Urbanus VIII.
    16 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    19 - Peter Abel Schmalz, secretaris ter Zweedse kanselarij.
    20 - In Hamburg vonden onderhandelingen plaats; zie no. 3410.
    21 - Christiaan IV van Denemarken en Wladislas VII (IV) van Polen.
    22 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    23 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636.
    24 - De landdag van Baden, gehouden van 2 tot 8 februari 1638.
    25 - Voor hun namen zie men no. 3413, p. 16 n. 13.
    26 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    27 - Caspar van Vosbergen.
    28 - Hercule, Girard, baron van Charnacé.
    29 - Godefroi d'Estrades.
    30 - Frederik Hendrik.
    31 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    32 - Oliver Fleming.
    33 - Claudia de Medici, aartshertogin van Oostenrijk.
    34 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    35 - Christina van Zweden.
    36 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    37 - Bedoeld wordt Albrecht Otto, graaf van Solms-Laubach, gehuwd met Catharina Juliane, zuster van Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    38 - James (Jacob) Ramsay, gouverneur van Hanau.
    39 - Henri, hertog van Rohan.
    40 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    41 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    42 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.