Praestantissime Domine,
Hamburgi jam te esse existimabam, cum Holmia ad me postremum scriberes. Verum bene, quod ad iter jam accingebaris. Spero nos brevi scituros, quomodo inter nostros ac D. Davausium2 composita erit nova haec controversia. Nam fore ut componatur, quasi pro certo habeo, cum considero, quantopere solliciti fuerint Galli, ut Batavos adstringerent. Neque enim ignorant, si, antequam res suas cum imperatore3, Hispano4, Lotharingo5 ad pacem perduxerint, a Suedis Batavisque aut ab horum aut his aut illis deserantur, quanta in illos se injectura sit belli tempestas quotque ex partibus ad hostiles incursus pateat Gallia. Nullius pecunae6 ratio melius illis7 constat quam ejus, per quam arma Galliam laceratura et si quid est morbidum commotura in alias gentes rejectant. Gaudeo quae apud regem8 his temporibus congruentia dixi vobis non improbari.
De pacanda Italia laborat pontifex9 et cardinalis Sabaudus10 palam dicit se quieturum. Sed multa erumpunt indicia, quibus appareat sollicitari ab eo non modo Subalpinorum animos, sed et Hispaniae imperatorisque auxilia adversus viduam11 haud dubie subnixam vi Gallorum, satis exosae per Italiam gentis, maxime ex quo pro libertate, quam ex armis suis sperare12 Italiam jusserant,
13
nihil praeter vastitatem et quidem in sociorum magis quam in hostium terras intulere. Puto optimum factu esse, quod scribis, ut in luctu rebusque similibus, quando nimis longum sit mandata exspectare e tam remotis locis, sequar exemplum eorum, qui regia ut ego legatione funguntur et mores harum partium notiores habent et ad consultandos suos, siquid obscuri inciderit, propiores sunt.De Mimnermo13 non tam ex Lactucae14 quam ex Eusebii15 rationibus judicandum est. Fruitur is Callimacho16 cum omnibus propinquis suis. Sed gravi multorum odio laborat et aegre Vindicem17 in sua retinet18 sententia, cujus animus miris artibus factiosorum saepe concutitur.
Et nunc novae in aula turbae audiuntur admiscentibus se, ut in Gallia fieri solet, feminis. Quae non ob id dico, quod certi aliquid augurer, sed quod omnia hic videam esse valde incerta. Adde, quod mors unius hominis infirmi multum adferre mutationis possit.
Legati Tartarici19 quid ferant, nisi forte in Moscovitam20 aliquid miror.
Hassiae res auxilii et quidem celeris indigent labescentibus populorum animis, ita ut jam pars eorum cum imperatore transegerit, ut et Hannoviae comes21, qui urbem suam, si Ramsaeus22 non impedit, tradet.
A Ragoskio23 non video quid boni nobis esse possit; Gotzii24 literas hic vidimus et de rebus Pomeraniae non qualia vellemus audivimus. Sed amat Mars vices rerum. Non si male nunc, et olim sic erit.
Contra vectigal ad Dantiscum non Danos tantum, sed et Anglos et Batavos commoveri videmus. Galli, quid illae gentes, quibus plus ibi commercii est, facturae sint, exspectant alioqui et ipsi non faventes isti oneri eoque minus, quod rex ille25 magis magisque res sequatur Austriacas.
Foedus Gallo-Britannicum26, cujus conditiones audivi tantum, legere ac penitus introspicere tuo beneficio si liceat, res erit et grata mihi et publico, ut spero, non inutilis. Tantundem precor, si quid Rorteio27 respondebitur.
Literas omnes ad me missas recte curavi rogoque ut, quoties usus ita tulerit, neque meae curae neque meorum satis otiosorum parcatis operae28.
Vale cum amicis omnibus.
Postrid. Cal. Jan. 1638. novi Calendarii. Lutetiae.
Tuae Praestantiae obligatissimus
H. Grotius.
14
Adres: A Monsieur Schmalze, secrétaire de M. le Grand Chancellier de Suède, A Stockholm.
In dorso: Roskild, den 19/29 Jan. 1638.