Illustrissime Domine,
Multum nimis confirmor sententiis literis, quas abs te 11 Decembris2 accepi; scripsit ad me ex Holmia Schmalchius3, quem jam apud vos esse credo.
De Curtii4 adventu et huc perlata est fama, quae in hanc aulam multum attulit trepidationis; neque desino eum alere rumorem, nimirum ut quod recte mones pluribus luctantibus inveniatur justum rei pretium.
Angli, si credendum est qui hic sunt legatis5, mallent illud de suo sane periculoso federe6 negotium Hagae quam Hamburgi tractari; causam ei obtendunt consilio, quod et reginae Bohemicae7 auctoritate multum apud Batavos ob religionis consanguinitatem valente et principis Arausionensis8 ibi cunctipotentis non tam gratia quam imperio pro domo Palatina, cui ipse est proavunculus, uti se posse sperent. Accedunt forte causae et aliae; tamen paratos se ajunt aut Hagae agere aut Hamburgi, ut se res tulerit. Valde placet responsum sane festivum, quod Hamburgensibus a legatis9, qui nunc ibi sunt, datum est.
Quid de vectigali isto ad Dantiscum sit futurum, in magna sum exspectatione. Non Prussia tantum regia et ducalis ad eam rem commovetur, sed et Batavi ut in re pecuniaria serio valde, Angli, ut solet, lente, Galli tanquam speculabundi. Doleo nostros in urbes cogi; id enim bellum nostris sumptuosum faciet, vereor ne et taediosum populis nostris, quorum in pupillari regno major quam alio tempore solet haberi ratio.
12
Quae his in locis aut aguntur aut disseruntur scripsi septimo quoque die aut ad te aut ad Scorlingium10.
Novi in hac aula motus sunt adversus cardinalem11. Prospicit is sibi quantum potest et magno motu magna odia compescit.
Ad cardinalem Ginettum12 misit imperator13 tuti itineris literas pro Suedis et Batavis14, pro Gallis15 ut ait missurus, ubi Galli suas dederint, nempe ita ut ipsum, quo ea res tendit, imperatorem vocent alioqui eas pro nullis habiturus.
Deum precor, Illustrissime Domine, hunc annum, cujus ut hic numeramus Lutetiae, die altera haec signo, prosperet Excellentiae Tuae, cui me proprium dico ϰλήσει ϰαὶ χϱήσει.