7
Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Ex Veneto legato2 didici, quod jam fama ad me pertulerat, ab ea republica Mantua custodiam cum bona imperatoris3 gratia retineri sub promisso nihil inde hostile rebus imperatoris eventurum. Vellet sane dux Mantuanus4 tantundem pro Montiferratensi territorio detineri posse. Verum is ager tam sociorum quam hostium copiis tenetur atque atteritur, et Casali praepollent Galli, a caeteris per Italiam excepta Sabauda5 sociis paene omnibus derelicti, non minus quam per Germaniam, ubi, quantum audimus, landgravii vidua6 aegre res ultimas sustentat, Hanoviae autem comes7 cum pretio velit transire. Vinariensis8 autem quibus ante se tenet locis Helvetiis frustra conquerentibus.
Misit imperator literas tutum iter pollicentes pro Suedis Batavisque9 tradiditque cardinali Guenettio10 paratus et pro Gallis11 dare, ubi Galli pro suis dederint, nimirum ut si imperatoris sibi datum non fuerit nomen, habeat expediendi causas.
Cardinalis Riceliacus pridem multis invisus belli insuper odio premitur et rex12 novos amores reperit ipsi suspectos. Batavi res hic suas e voto confecere. Mitto leges, quibus per oppida hiematuri13 regis sunt milites.
Ex Rorteio14 acceperat Venetus responsum iri e Suedia suorum literis. Dixi me nihil habere certi nec causam videre, cur ipsi, qui ad Serenissimi titulum illos Christianissimi et Catholici ac similes addunt apud alios, reginae nostrae15 Potentissimae adjungere titulum tot regum exemplo praeeunte grave judicent.
Si Wirtenbergicus dux16 Hohentwilam17 tradit imperatori, novis claustris prementur Helvetii.
Vinariensis pecuniae aliquantulum dedit militi. Argentoratum a caesarianis18 promissis ac metu tentatur.
Rohanius dux19 Genevae haeret neque in aulam venit quamquam vocatus. Videt enim gravibus se criminationibus impeti, more aulae suas saepe culpas
8
aliena eluentis infamia. Scriptum pro ipso per Italiam vulgatum20 mittit Marinus21. Vidi ab eodem duce Rohanio descripta tria postrema reformatorum bella22, quorum dux ipse praecipuus fuit. Ei libri quantum dijudicare possum, nec apud Batavos nec apud Anglos nec in Gallia edentur, quando Anglos et Batavos desertae oppugnataeque religionis ejus, quam profitentur, Galliae autem proceres reformatos ingentis perfidiae accusant; eorum autem, qui nunc etiam res pro arbitrio versant, ingenium depingunt vivis coloribus. Veneti magni eum faciunt, et quod antehac ei dedere annuum auxere ad XXV millia scutatorum.Princeps Arausionensis23 Hollandis maxime reluctantibus aegre expressit, nequa militum missio fieret addito hoc solatio stipendia ne ultra solverentur quam quantum reipsa esse in numeris recensendo comperiretur.
Deum optimum maximum serio precor, hunc ut annum felicem det reginae rebusque Suedicis ac nominatim Tuae, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitati, armaque ad bonam pacem gubernet.
Scribebam postridie24 cal. Ianuarias25 1638, ut hic numeramus Lutetiae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus H. Grotius.
Habebat literas a Constantinopoli legatus Venetus, quibus dicebat doceri se legatum a Persa26 nulla attulisse ad pacem mandata neque ejus pacis spem affulgere.
Ramsaeum27 audio nulla Suedorum cura inter imperatorem Galliamque haerere sua librantem commoda. Ego ad eum scripsi aliquoties28 ac monui, quantum ipsi fidei Tua Sublimitas Suedique omnes habuissent semper; sed pridem responsi accipio nihil.
Datus est in Bastiliae carcerem princeps Marsillacus29, ducis Rupifocaldii30 filius, quod adjutor Chevreusiae31 ad effugium fuerit.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.