267
Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Bellum hic et tenuiter et lente paratur. Castilionaeus2 equitatus nihildum habet, peditis promissi vix quartam partem, aeger ipse corporis animique. Senex Lafortius3 in offensam quandam aulae incidit; abiit tamen, sed exercitus ejus nondum comparet, ut nec Brezaei4. Princeps Condaeus5 in Aquitania omisso adhuc hoste novis edictis auget plebis onera. Longavillanus6 qui sexdecim millia habiturus dicitur, sex habet. Guebrianus7 pro sex millibus ad ducem Vinariensem8 duo adduxit.
Validiores in Burgundiae comitatu hostes esse vel hinc apparet, quod Bleteranum hi obsident. Ad partes Metenses iturus dicitur Brezaeus; in diversas Picardiae regiones et Castilionaeus et Lafortius.
In Italia Bremi deditio expiata est capitali supplicio praefecti Nantigaliardi9 nomine, centurionum aliorum exautoratione. In Calabria terra movisse scribitur multa oppidorum hominumque strage. Apud Ardresium a Caleto non longe conspectae quaedam hostium copiae.
Dant mihi spem Angli10 proprii alicujus cum Suedia foederis, quo ad Lutetianum foedus11 muniatur via. Cum Gallia jam eis satis convenit et aliquid hinc pecuniae praeter eam, quae landgraviae12 promittitur, ad Palatinum13 perventurum non desperant.
Vicecomes Turenae14 in Leodiensi agro multum jam habet militem et late per Germaniam grassatur. Sed ea de re scribet, qui propior est, D. Camerarius15.
Die Dominica, quae exiit, convenimus ex condicto D. Chavigniacum16 ego et D. Schmalchius17 super eo, quod rogavi, primo loco quibus conditionibus rex18 ineundas ex parte sua indutias censeat; si forte cum pontificis nuntio19 de iis convenerit vel convenire decreverit. Dixit nondum de conditionibus actum, sed qualemcumque indutiarum factam mentionem perferri regem Galliae ad reginam Suediae20 voluisse amice ac socialiter. Esse illud in induciis velut tralatitium, ut
268
possessa retineantur. Praeter hoc injectum sermonem, ut qui rebus suis ejecti sunt principes, ii factis indutiis accipiant pro indutiarum tempore honesta alimenta sumptu bona possidentium. Videtur ea res Lotharingum21 et Palatinum maxime tangere, qui totis patrimoniis exuti sunt.Ad quaestionem alteram, quomodo res tractari ac concludi debeat, dixit placere regi non urgere hoc negotium, sed opperiri leniter, quid proposituri sint, qui se interponunt medios.
Ad illud quid faciendum sit pro landgravia, duce Bernhardo amicisque aliis generaliter, respondit faciendum pro iis quicquid fieri poterit intelligendumque ex ipsis sociis, qui pro se fieri maxime velint sperentque: ducem Bernhardum parum amisisse bello ac multo pluris esse quae teneat; Hassiae quod ereptum sit, id aliis per Westfaliam partis compensari.
Cum ad postremam venissem quaestionem, quomodo regina Suediae conservari possit in possessione Pomeraniae et aliorum locorum, quae per Germaniam tenet, ostendit non obtineri ab hoste posse, imo nec honeste ab rege proponi, ut et Pomeraniae quae nobis absunt, redderentur nobis et relinquerentur, quae tenemus alia.
Diximus Pomeraniae aliam esse rationem quam mero belli jure partorum; titulum enim accedere ex consensu principis ordinumque, et regem ad conservandam nobis Pomeraniam ultro obtulisse operam; ad hoc sperare nos brevi Bannerii22 virtute reditura nobis quae per Pomeraniam hostis eripuisset. Hoc vero ille se optare dicebat et, ni succederet, posse de commutatione aliqua ibi amissorum et alibi partorum cogitari, quod et ego dixi non carere exemplis.
Delapsi deinde sumus ad sermonem de tuti itineris literis. Pro reginae Suediae legatis23 et ego dicebam tuti itineris literas nunquam ab hoste recusatas et contentos nos fore paribus, quales Galli24 acciperent. Indicabat se controversiam de imperatorio nomine remissuros, si Ferdinandus25 velit literas dare pro Germanorum principum, qui socii sunt Galliae Suediaeque, legatis, ut et ipsi venire possint tum Coloniam tum aut Hamburgum aut in urbem aliam, puta Lubecam, qui imperatori simul et Suedis placeret.
Instantibus nobis, opera ut daretur, ut26 ipsis illis legatis agere liceret cum legatis caesarianis27, dixit id diu frustra tentatum ac, si repeteretur, nihil aliud quam inutilem rebus allaturum moram. Ego vero non video, quid nobis id nocere possit, quod et imperator et Galli volunt. Imo ex dignitate esse videtur regni nostri, ut per nostros proponantur amicorum desideria, et, cum mandata id a nobis concedi permitterent, non existimo esse, cur contra tendamus.
Post haec cum dixissem, si nobis rex vellet edere conditiones aliquas, in quas iniri communiter indutiae possent, gratum id nobis fore, dixit ille se nihil habere; sed si quid tale nos perscriptum haberemus, visurum se libenter et ad cardinalem28
269
relaturum. Ut materia disserendi daretur, coepi ei, quae traditurus eram, undecim nimirum illa capita in mandatis mihi transmissa praelegere praefatus non eo animo haec tradi, ut ad singula praecise ac sine exceptione ulla regem astringamus, sed ut ipsi quoque sua quoque cogitata explicandi demus occasionem.Sic autem praemolliendum mihi ejus animum censui, quod et ex cardinalis colloquio cum D. Schmalchio et ex ipsius Chavigniaci sermone, ex ipsius denique rei natura praeviderim acerba illis visum iri postulata duo, de pecunia tanta deque recipiendis per Pomeraniam locis, retentis, quae alibi teneremus.
Pecuniae negotium ut minus odiosum facerem, late disserui, cum indutiae rerum retinendarum causa fieri solerent, non posse a nobis Pomeraniam adeo objectam hostibus et a Suedia mari diremptam contra hostiles insidias tutam haberi nisi tantis praesidiis, qui exercitum justum conficerent. Id autem nobis tunc multo quam ante futurum sumtuosius, quod per indutias cessatura esset agrorum vicinorum insessio, magnum impendii levamentum; cum vero Suedia tantae oneris accessioni par non esset, orare nos, ut rex sua liberalitate nos adjutare pergeret et exemplum attuli non alienum ab hac re, cum indutias fecere Batavi, et regem Henricum Magnum29 et regem hunc prudentiae suae conveniens judicasse, ut, quo tutiores ab hoste essent Batavi, annuum illic per indutias darent, quantum sufficeret X millibus militum alendis, quae ferme pars tertia esset earum copiarum, quae eo tempore sub signis habuere Batavi. Si recte cuncta expenderentur, repertum iri rationes ejus, quod nos peteremus, ab eo, quod tunc ex usu esse communi existimatum est, non esse dispares. Tum vero in nostro tum in Hassico negotio arbitrabatur iniquum fore, ut plus per indutias haberemus, quam fortuna belli nobis dedisset, nisi commutatio, ut ante dictum fuerat, fieret aliqua.
Illud vero de satisfactione a protestantibus danda Suediae et de restituendis principibus dejectis satis intelligebat ad pacem potius quam ad indutias pertinere, sed dixi non absurdum fore, ut etiam ante indutias certa fieret Suedia, quorsum sua ad pacem consilia dirigere rex vellet et quousque nobis commodare.
Haec, quae perscripta dedimus, cardinali se missurum dixit30 Chavigniacus iterumque ea de re interpellatus a D. Schmalchio, qui scripturus est ipse, sumpsit ad respondendum tempus non longum. Discedere autem eum cras ad regem et cardinalem audio. Id responsum ubi acceperimus, tum vero dabitur nobis judicare, bellumne praelaturi sint ob suas utilitates non leves, qui res hic digito temperant an reginae31 praerepturi honorem indutiarum pacisve procuratae, cui quidem reginae quantum crescit uterus, tantumdem crescit auctoritas et apud regem gratia. Idque vel imprimis in causa fuisse creditur, cur rex ab ea abstraheretur specie lustrandarum apud Compendium copiarum. Regina mihi crastinum dedit diem, ut rei gratuler de spe prolis prosperamque foecunditatem exoptem.
Res atrox his diebus Lutetiae accidit, quae potentiam Mileraei32, cardinalis propinquitate subnixi ac per se minime popularis, novo gravavit odio. Consobrinus Mileraei33 virginem divitem34 noctu cum armatis quadraginta exutam vestibus
270
praeter interulam, quod cubitum ire pararet, invitam eripuit matri35 lamentanti multumque verberatae et in carruca eam praesidio militari circumseptam Corbiam abduxit, ubi ille cognatum habet praefectum36. Non multo ante ejus virginis frater37 unicus ac cohaeres in eadem hac urbe trucidatus fuit conspectusque inter percussores domesticus quidam38 hujus raptoris, Doradoris nomine.Qui hic res Hassicas agit39, eum videre non potui, quod ad me, ita ut moris est, non miserit Gallorum forte consilio.
Si quid ad Batavos pertinens inciderit, de eo agam cum Heufdio40, communi et Suediae et Batavorum ministro, quando Osterwyckius41 mihi, quomodo debeo, tueri dignitatem meam mihi non permisit.
Super re Veneta adhuc ab Anglia responsum exspecto.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, belli pacisque negotia ad gloriam regni, reginae Tuaeque Sublimatitis favens gubernet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maji Novi. Cal. 1638.
Vectigalia et reditus, quae habemus in Pomerania et Wismariae, ut retineamus per indutias, non iniquum censebat Chavigniacus.
Suspectus mihi nonnihil est, qui exspectatur, adventus huc cardinalis Biquii42.
Rex dum lustrat copias, multas cohortes, etiam praetorias suas reperit bene inanes.
Castilionaeus videtur iturus in Flandriam, ubi plenus erit ejus exercitus. Machinas habet multas.
Forbesius43, qui pro Polono44 hic fuit, principem Casimirum45 comitabitur ad iter Hispanicum et Italicum.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.