eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5626. 1642 maart 1. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Rex in itinere est Narbonem versus,2 marescallus autem Breszaeus Barcinonem. In navibus illis longis, quas tempestas nuper in Gallorum qui in Ruscinonensi tractu sunt potestatem detulit, fuit Janetinus Doria, qui nunc captivus Narbonem ducitur. Audimus autem qui in illa Hispanorum classe fuere, iactum fecisse pecuniarum valentium tres milliones communes. Papa ex quo aegrotavit, in Consistorio fuit, sed languido corpore.

    Praeter eos, qui Caletum ivere milites, alii etiam in Nannetum oppido parati sunt ire in Angliam, ut regi Britanniae opem ferant, cuius periculum rex Galliae videtur non neglecturus, tum quod exemplum displicet, tum quod sorori suae bene vult. Quanta sit in Gallia pecuniae vis, vel hinc colligi potest, quod solius novae monetae Ludovici cusi sunt ad LIV milliones. Quanquam vero illa pecunia et ferme alterum tantundem in privatorum est manibus, in regis tamen arbitrio est de ea sumere quantum velit contradicente nemine.

    Arx Ma[n]sfeldium etiam nunc defenditur. Legatus Rous in Angliam scripsit, rogans ut redire sibi liceat, quando videt nihil se promovere, Bavaro nec de electoratu nec de Palatinatu

    118

    Superiore quicquam concedente, de Inferiore autem tum Bavaro tum Hispano ita spem facientibus, si restituantur ipsis belli impendia. Addo: qui domi turbas habent etiam foris sunt despicatui.

    Qui hic res gubernant videntes arma sua in Coloniensi tractu bonos habere successus minus etiam quam ante de pace cogitabunt.

    Deus, [etc.].

    Lutetiae, XIX Februarii/Calendis Martii 1642.

     

    Comitatenses Burgundi Tantiniacum3 obsident.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Doriae captivitas. Auxilia Angliae regi destinantur in Gallia. Divitiae Gallici regni. Pacis spes longe posita, Bavari et Hispani mente ab illa alienata in restituendo Palatino.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C. 61, 68; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 186 no. 417. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 142.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 1 maart 1642 (no. 5625).
    3 - De copie te Dresden geeft: ‘Tantiniacum’ (in de Oxenst. Skrifter gecorrigeerd in ‘Fonteniacum’). Bedoeld wordt echter: ‘Poliniacum’.