Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis, magnifice, sincere nobis fidelis,
Cum prospera fuerit et nostra et serenissimi Galliarum regis adeoque communis utriusque causae fortuna ad Kempen oppidum septima die Ianuarii ineuntis anni,2 hostibus autem luctuosa, operae pretium nobis visum fuit nostram super ea victoria laeticiam erga eius Serenitati [sic] testari. Eius nunc indices transmittimus literas nostras ad serenissimum Galliarum regem, quas necesse est ut, si maturior fuerit regis reditus, ipse exhibeas; sin minus, ac ex dignitate
123
nostra duxeris, iis tradas qui rebus in absentia regis praesunt, repraesentando fusius illius victoriae commoda quaeque inde gaudia concipimus simulque vota, ut haec ac quae in mutuum nostri usum comparata sunt perpetua propriaque nobis sint. Haec pro ea, qua polles, solertia nostro nomine testaberis.Hisce Deo te clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,
Petrus Brahe, comes in Vissingsborg, R.S. drotzetus, m.p.
H[ermannus] Wrangelius, loco R.S. marshalli, m.p.
Claudius Flemingh, loco R.S. ammiralii, m.p.
Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et Lindholm, etc.,
R.S. thesaurarius, m.p.
Dabamus in regia nostra Holmiae, 24 die Februarii anno 1642.
Adres: Nobili ac magnifico nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 April.
En in dorso: 24 Feb. 1642 Regina.
Bovenaan de copie te Stockholm: Domino Hugoni Grotio in congratulando regi Galliarum de obtenta victoria ad Kempen. Datum Stockholm, anno 1642, Februarius 24.
Nos Christina etc.,
Serenissime et potentissime princeps, frater, consanguinee, foederate et amice carissime,
Ex quo fama victoriae ad Kempen oppidum septima Ianuarii die ineuntis anni obtentae ad has oras nosque pervasit, ingens nos laeticia tantae felicitatis incessit, quippe quod virtute bellantium tot clarissimi hostium duces, tot signa spoliaque capta reliquaque hostilis exercitus pars occidione occisa, ut pauci fuerint, quos fuga a tanta clade tutaretur.
Haec [ut] beneficio numinis effecta sunt, ita merito referendae Deo Optimo Maximo grates, quod tantum benignitatis communi causae praestiterit, rogandusque insuper nobis est, ut haec taliaque in amicos sociosque utrinque nostros, adeoque Serenitatem vestram perpetua esse velit.
Huius victoriae gaudium etiam nos publica pietate professi sumus, ratae, mortales nullo alio redhostimento divinam opem rependere beneficiaque denuo consequi quam grata illorum memoria.
Nobis ut omnia, quae Serenitati vestrae nobisque ac communibus amicis prospere eveniunt, maximo sunt gaudio, ita tanto impensius de egregia victoria officio gratulationis erga Serenitatem vestram defungimur, quod ea vergat ad internecionem hostium felicitatemque causae communis, quae fortunam nostram prosperis pariter ac adversis exaequat.
Deum insuper Optimum Maximum precamur, ut omnes Serenitatis vestrae cogitationes quaeque e re mutuae felicitatis bene accepta fuerint, laetus sequatur eventus quo funestum hoc bellum orbi christiano ac fessis Germaniae rebus denique utrique nostrum firma quiete ac decora pace mutetur.
Haec aliaque, quae gaudia nostra expriment, ut repraesentanda commisimus ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato, nobili et magnifico nobis sincere fideli domino Hugoni Grotio. Ita fraterne Serenitatem vestram rogamus, ut haec proferenti legato nostro audientiam commodare fidemque adstruere velit.
Hisce Serenitatem vestram divinae protectioni amice commendamus.
Dabamus in regia nostra Stockholmensi, die 24 Februarii anno 1642.
Sacrae, etc.
124
Bovenaan de copie te Stockholm: Regiae Maiestatis literae congratulatoriae ad regem christianissimum de obtenta ad Kempen ab Vinariensi exercitu et sociis victoria. Datum Stockholm, anno 1642, Februarius 24.