201
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Cum rex Galliae longe et in valde prospero rerum suarum cursu haud brevi rediturus putaretur, expensis omnibus, quae fert temporum ac locorum ratio, gratulatorias sacrae Maiestatis tuae literas de victoria ad Kempenum censui mittendas ad comitem Chavigniacum,2 ut is eas regi tradat. Ego autem, ubi rex redierit, non super illa tantum, sed et aliis, quae ex eo regi evenere victoriis, laetitiam verbis exsequar.
Deus, [etc.].
Lutetiae, XVI/XXVI Aprilis 1642.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gratulat[i]onis literas Christinae ad Galliae regem non exhibitas esse excusat.