Mi frater,
Gratias habeo pro iis quae scribis de regina et eius filia. Gaudebo quaecunque deinceps in eo negotio fient cognoscere. Sunt enim hae πεϱιπέτεια et per se magna et in futurum coniecturas nobis praebent. Interim multum impendii secum fere[n]t ista nuper XLII Anglorum postulata, in quibus haud dubitem quin futura sint multa iniqua.2 Multo plus illi audent in regem quam nos ausi fuimus in praefectum mandata habentem.3 Et tamen a puritanis vestris nos factiosi iudicamur, illi celebrantur ut libertatis propugnatores. Tantum in animos potest male percepta religio.
Quod quaedam mea hic edo, id feci necessario. Nam in Annotatorum indice multa acta sunt non optima fide, quorum non dico.4 Et non paulo emendatior erit haec editio. Quod si voluisset Blavius, potuisset etiam currente isto praelo edere mea minuscula. Ego neque nostra
154
ad Ius5 neque praefationem ad Ἀνϑολογίαν6 mittam, antequam edita sint Lucaniana et poematum παϱαλιπόμενα et priusquam certus sim, an Ἀνϑολογίαν velit suscipere edendam et intra quod tempus.7 De Iure belli et pacis exempla8 exspectabo quamprimum per Rhotomagum, nisi melior se occasio obtulerit.Non puto Suedos mihi iniquos fore, ideo quod veritati et paci studeam. Si res aliter cadit, eius sum aetatis et famae, ut post tot adversa et prospera gravis mihi esse non debeat vita tranquillior.
Uxori tuae,9 sorori nobis carissimae, omnia obsequia defer meo nomine. Quod responderem ei nihil habui praeter ea, quae tibi saepe responderam. Sunt autem inter coniuges omnia communia. Qui nos amant, Petro suadere debent, ut faciat quod nos pridem voluimus ipsique expedit, ut Amstelodamum se conferat ibique iaciat aliqua suae fortunae initia. Si aliter vult, ipse viderit. Ego nihil addam de eo amplius.
Nuntii undique adveniunt10 de magno motu in Arragonia. Et Colubri oppidum in Ruscinonensi tractu Millereius obsidet terra marique. Constantiam recepere qui in Catalania sunt Hispani,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
29 Martii 1642.
Velim privatas illas chartas11 edi multis de causis.