Frater optime,
Mitto tibi reliquias operis Rivetiani, id est dedicatoriam, praefationem, epigramma et libellum anonymi.2 Ego maiorem ubique lenitatem et moderationem speraveram in scripto de conciliatione agente et opposito tuis Annotatis, quae in neminem invehuntur et pacifica omnia continent. Sed ita est hominis ingenium. Epigramma3 agnoscit suum non esse4 - et certe aliter olent catuli, aliter sues5 - sed auctorem non nominat. Ego paucos novi qui id praestare possint; quare quantum potero inquiram. Interea vide, an placeat quod mitto responsum Riveti meritis condignum.6 Libellum anonymi e familiaribus Riveti intelligo esse Calvini et antea quidem typis impressum7 neque tamen eius operibus insertum et oppositum Germanico Interim.8 Miror,
172
quid Rivetum impulerit epistolam tuam pag. 251 edere9 alieno sane tempore et nihil fere quod ipsum iuvet continentem praeter novitatis vocabulum de Arminii dogmate usurpatum. Certe in ponendo anno valde erravit, cum Arminius ante annum 1615 diu fuerit mortuus. Velim et indices, cui eam epistolam scripseris10 et an non Heinsio.11 Nam notas N.R. falso additas et Reygersbergium aut alium eius nominis tangere non puto. Iudicium Utenbogardi, quod inibi refertur, verum et divinum fuisse probavit eventus.12 Ego omnino tibi rescribendum censeo, sed pacate ut antea, ne tu pacis suasor minus pacifice scripsisse videaris, et ita quidem ut rationum momenta examines et sententiam tuam aliorum, maxime protestantium, auctoritate munias. Ad scommata et sarcasmos mallem alium quemvis respondere. Posset id sane praestare filius maior, quem nihil iam magnae rei agere puto.13A Blavio necdum quid accepi itaque quod ea de re scribam non habeo. Libros tuos de Iure belli et pacis prima occasione mittam. Vosbergius maximo cum periculo aegrotat.14
Spero verum fore quod credis Suedos tibi scripti tui nomine minus iniquos fore, sed video et Rivetum publice agere, ut eos in te concitet, et idem ab aliis clam agi non dubito. De Petri rebus, quando ita tibi videtur, tecum silebo. Ab editione privatorum15 ego, ut ante scripsi, excusari debeo ob privatas quas indicavi causas.
Quid de Arragoniae motu futurum sit, libenter intelligam et quid in Ruscinonensi tractu agatur. In Hibernia ambiguo Marte pugnatur. In Anglia nondum consilescunt turbae. Rex Jorcae est et parlamenti postulata reiicit. Si e Scotia aut Dania aliquid praesidii rex expectat, male sibi consuluerint qui iam eius maiestati proterve insultant.
Vale, frater optime,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, VII Aprilis 1642.
Parlamentum Angliae declarationem emisit, qua omnium dissidiorum fons et origo in regem et reginam derivatur omnibusque gubernatoribus iniungitur ut se in praesidia sua conferant ibique arma capiant, quae rex sine suo iussu iniusta dicit, parlamento contra obnitente et in eo nemine contradicente.16 Dicuntur et Scoti viginti militum millia parlamento Angliae
173
obtulisse. Hispani in Clusam17 insultum fecere, sed egregie repulsi sunt. Interim Dunkerkani septem nostras naves ex Anglia venientes cum multis mercibus ceperunt.Postquam haec scripseram, dixit Reigersbergius epistolam ad se scriptam, a se Riveto traditam fuisse.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 April.
En in dorso: 7 April 1642 W. de Groot.