Reverende domine,
Sperabam hodie ad te venturum, sed cum sanguinem misissem, ut verno tempore soleo, bis exinde se aperuit vena, quare cogor literas mittere vicarias atque orare te, ut videas quae Rivetus contra me et pacis votum scripsit.2 Reposui libellum, quem postposuit Rivetus. Nihil opus erit legas. Didici eum esse Calvini contra Interim Germanicum editum etiam antehac.3 Desunt autem hoc fasciculo pagellae quaedam post pagellam 256. Eas commodavi Mileterio,4 quia continent quaedam in Sorbona contra eum non decreta, sed proposita, quibus uti vult.5 Rogo vero, ut in responso meo,6 si quid erit aut veritati dissentaneum aut ad pacem minus
198
idoneum, eius admonear.7 Constitui, ubi sententiam tuam, quam merito facio maximi, intellexero, edere responsum meum,reverendae Dominationi vestrae observantissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Aprilis 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Dionysio Petavio.
In de marge van de copie te Rotterdam staat: D. Petavio.