Excellentissime et illustrissime domine,
Literas serenissimae ac potentissimae reginae, dominae nostrae,2 rege ad Narbonam absente neque brevi redituro, dare quidem potueram his, qui hic rege absente res gubernant, sed cum adiecta esset exceptio, si id ex dignitate regni ducerem, bene rebus expensis tutissimum iudicavi eas ad dominum Chavigniacum3 mittere et verborum gratulationem tum super hac re, tum super aliis, quae regi prospera evenere quaeque adhuc interim eventura sperantur, differre in ipsius reditum.
Rex articulorum doloribus interdum tentatur;4 cardinalis a furunculis et febri convaluit. Capto oppido et arce Colubri, arce etiam Sancti Elmi, exspectamus quid ultra aggressurus sit Mileraius, et in Catalania Motta Odincurtius.
In fine Belgico Melos praeter exercitum ad XX ferme millia, rusticorum apud se ad opera facienda habens decem millia, mensis huius decimo et septimo Lentium vi cepit, praesidiarios occidit, Basseam nunc aggreditur. Cui ut subveniant, iungent se Harcurtius et Guichius, qui et ipsi pariter habere creduntur XX hominum millia. Etiam Halerius et Granseius in Lotharingia exercitum modicum parant. Dux autem Bulionius auget adhuc Lugduni quas in Italiam ducat copias. Quingenta florenorum francorum millia ad Guebrianum missa; ad eundem ituri putantur quinquies mille Brittones Armorici navibus mare transituri.
204
Imperator productis cum Turca induciis bellum in Germania parat acre. Sed metuere dicitur, ne ecclesiastici electores suae tutelae causa aliquid cum Gallia paciscantur. Rex Hispaniae tandem legato suo qui Viennae est, plenam potestatem misit super negotio Palatino. Sunt ibi et Lauwenburgicus et, qui se ad praefecturam Belgicam parat, Leopoldus. Bavaricus exercitus ad Rhenum lente progreditur. Venetis militem Helvetium trans suos fines ducere Rhaeti permiserunt. Hiberni romano-catholici invalescunt acceptis ex Biscaia armis pro XIV hominum millibus. Preces pro iis hic publice fiunt.
Deus, [etc.].
Lutetiae, XVI/XXVI Aprilis 1642.
Marescallum Hornium5 hic exspectamus. Venit per Lotharingiam bene valens. Erfordienses equites multos Bavaricos cepere. Contra qui Graiae sunt praedae multum sibi peperere excursu ad Divionem usque facto. Induciae imperatoris cum Turca firmatae in annos undecim adhuc reliquos, productae in novem alios. Posterior fama nuntiat qui in Lentio fuerant ad nongentos non occisos, sed perductos in oppidum Atrebatum.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis et cardinalis minus prospera valetudo. Belgica. Lentium ab Hispanis captum et alia nova.